IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.60INTER ALIOS ACTA VEL IUDICATA ALIIS NON NOCERE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Epagatho.

pr.Inter alios res gestas aliis non posse facere praeiudicium saepe constitutum est. unde licet quosdam de heredibus eius, quem debitorem tuum fuisse significas, soluisse commemores, tamen ceteri non alias ad solutionem urguentur, nisi debitum fuerit probatum.

V k. April. Byzantio AA. conss.

2 · Idem AA. et CC. Seuerae.

pr.Inter alios factam transactionem absenti non posse facere praeiudicium notissimi iuris est. quapropter adito praeside prouinciae auiam tuam mancipium tibi donasse proba ac, si hoc iure ad te pertinere perspexerit, restitui tibi prouidebit. neque enim, si te absente diuisionem eius fecerint, aliquid iuri tuo derogari poterit.

S. id. April. Byzantio AA. conss.

3 · Idem AA. et CC. Fortunatae.

pr.Si cum fratre tuo matri successisti, frater pro portione tua cum debitoribus hereditariis paciscendo uel agendo, non ex tua uoluntate, pro hereditaria parte tibi quaesitam obligationem extinguere non potuit.

V id. Oct. Retiariae CC. conss.