C. 7.64QUANDO PROVOCARE NECESSE NON EST
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Apollinario et aliis.
pr.Datam sententiam dicitis, quam ideo uires non habere contenditis, quod contra res prius iudicatas, a quibus prouocatum non est, lata sit. cuius rei probationem si promptam habetis, et citra prouocationis adminiculum quod ita pronuntiatum est sententiae auctoritatem non obtinebit.
PP. VIII k. April. Alexandro A. cons.
2 · Idem A. Capitoni.
pr.Si, cum inter te et auiam defuncti quaestio de successione esset, iudex datus a praeside prouinciae pronuntiauit potuisse defunctum et minorem quattuordecim annis testamentum facere ac per hoc auiam potiorem esse, sententiam eius contra tam manifesti iuris formam datam nullas habere uires palam est et ideo in hac specie nec prouocationis auxilium necessarium fuit.
1Quod si, cum de aetate quaereretur, implesse defunctum quartum decimum annum ac per hoc iure factum testamentum pronuntiauit, nec prouocasti aut post appellationem impletam causa destitisti, rem iudicatam retractare non debes.
3 · Imp. Gordianus A. Ingenuo.
pr.Si, ut proponis, suspensa apud amplissimos iudices cognitione prouocationis, quam te ob id interposuisse dicis, quod decurio nominatus esses, ad duumuiratum uocatus es, manifestum est praeiudicium futurae notioni memoratorum iudicum fieri non potuisse.
4 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus nob. C. Iuliano.
pr.Cum magistratus datos iudices et unum ex his pronuntiasse proponas, non uidetur appellandi necessitas fuisse, cum sententia iure non teneat.
5 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA. Domitiano.
pr.Certa ratione et fine multare praesides possunt. quod si aliter et contra legis statutum modum prouinciae praeses multam uobis inrogauerit, dubium non est id, quod contra ius gestum uidetur, firmitatem non tenere et sine appellatione posse rescindi.
PP. id. Ian. Caro et Carino conss.
6 · Idem AAA. Germano.
pr.Cum non eo die, quo praeses prouinciae praecepit, iudex ab eodem datus pronuntiauerit, sed ductis diebus alieniore tempore sententiam dedisse proponatur, ne ambages frustra interpositae prouocationis ulterius negotium protrahant, praeses prouinciae superstitiosa appellatione submota ex integro inter uos cognoscet.
7 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Nicagorae.
pr.Venales sententias, quae in mercedem a corruptis iudicibus proferuntur, et citra interpositae prouocationis auxilium iam pridem a diuis principibus infirmas esse decretum est.
PP. k. Ian. Diocletiano A. et Aristobulo conss.
8 · Idem AA. Constantio.
pr.Si pater tuus, cum decurio creareris, non consensit et quindecim annos aetatis agis, aditus praeses prouinciae, si inhabilem te ad obeundum decurionatus honorem esse perspexerit, quando huiusmodi aetati etiam praetermissa appellatione subueniatur, iniquam nominationem remouebit.
9 · Idem AA. et CC. Rufino.
pr.Veteranis, qui in legione uel uexillatione militantes post uicesima stipendia honestam uel causariam missionem consecuti sunt, onerum et munerum personalium uacationem concessimus. huius autem indulgentiae nostrae tenore remunerantes fidam deuotionem militum nostrorum etiam prouocandi necessitatem remisimus.
10 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Omnem honorem saluum iudicibus reseruantes, si quando una pars quasi laesa per definitiuam eorum sententiam prouocatione usa fuerit, interdicimus alteri parti quae uicit pro hoc tantummodo, quod nihil capere pro sumptibus litis et detrimentis uel minus quam oportuerat iussa est, prouocationem offerre, cum ipsam decisionem litis recte factam esse confiteatur: iudicibus scilicet siue florentissimis proceribus sacri nostri palatii siue his, quibus pro minore litium aestimatione consultationes delegantur, si perspexerint adiuuandum esse uictorem sumptuum perceptione, etiam sine prouocatione eius hoc statuentibus et iustam eorundem sumptuum quantitatem definientibus.
1Sed nec occasione consultationis introducendae uictori prouocare concedimus, cum et priscis legibus liceat ei et sine prouocationis auxilio eandem consultationem differente suo aduersario introducere et nos ei nihilo minus hoc permittimus, iniuriam ex superuacua prouocatione iudicibus fieri prohibentes.
D. VIII id. April. Constantinopoli Decio uc. cons.