C. 7.57COMMINATIONES EPISTULAS PROGRAMMATA SUBSCRIPTIONES AUCTORITATEM REI IUDICATAE NON HABERE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Rogatiano.
pr.Nec uim stipulationis obtinere potest comminatio iudicis, qui certas usuras praestaturos eos dixit, qui intra certum diem debitum non exsoluissent.
PP. prid. id. Ian. Antonino A. IIII et Balbino conss.
2 · Imp. Alexander A. Maximiano.
pr.Rei iudicatae effectum non habet, quod per epistulam rector prouinciae soluere uos pecuniam rei publicae iussit.
PP. IIII id. Mart. Maximo II et Aeliano conss.
3 · Idem A. Zotico.
pr.Ea, quae causa cognita statuuntur, subscriptionibus reuocari non posse saepe rescriptum est.
PP. VI id. Sept. Albino et Maximo conss.
4 · Imp. Gordianus A. Asclepiadi.
pr.Interlocutio praesidis apud acta signata: ‘nisi solutioni debiti is qui conuenitur obsequium praestitisset, duplum seu quadruplum inferat’ uoluntas potius comminantis quam sententia iudicantis est, cum placitum eiusmodi ne rei iudicatae auctoritatem obtineat, iuris ratio declaret.
PP. III id. Dec. Gordiano A. et Auiola conss.
5 · Idem A. Iucundo.
pr.Iudex, qui disceptationi locum dederat, partium adlegationes audire et examinare debuit. nam subscriptionem ad libellum datam talem, quae diuersam partem in possessionem fundi mitteret, uicem rei iudicatae non obtinere non ambigitur.
PP. XII k. Febr. Gordiano A. II et Pompeiano conss.
6 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Cassiano.
pr.Programma, si quod a praeside propositum est, uim rei iudicatae nequaquam potest obtinere. nec comminationem uim rei iudicatae continere manifestum est.
PP. X k. April. ... conss.
7 · Imp. Constantinus A. ad Bassum pp.
pr.Quod magno conflictu sententia decerni solet, id paucis litteris temere adscriptis definiri fas non est.
D. XV k. April. Constantino A. VI et Constantino C. conss.