IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.58SI EX FALSIS INSTRUMENTIS VEL TESTIMONIIS IUDICATUM ERIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Vipsaniae.

pr.Si tabulas testamenti, quas secutus proconsul uir clarissimus sententiam dixit, falsas dicere uis, praebebit notionem suam non obstante praescriptione rei iudicatae, quia nondum de falso quaesitum est.

PP. V. ... conss.

2 · Imp. Alexander A. Optato.

pr.Et qui non prouocauerunt, si instrumentis falsis se uictos esse probare possunt, cum de crimine docuerint, ex integro de causa audiuntur.

PP. XVI k. Oct. Iuliano et Crispino conss.

3 · Idem A. Clementi.

pr.Falsam quidem testationem, qua diuersa pars in iudicio aduersus te usa est, ut proponis, solito more arguere non prohiberis. sed causa iudicati in irritum non deuocatur, nisi si probare poteris eum qui iudicauerat secutum eius instrumenti fidem, quod falsum esse constiterit, aduersus te pronuntiasse.

PP. VII k. Sept.

4 · Imp. Gordianus A. Herennio.

pr.Iudicati exsecutio solet suspendi et soluti dari repetitio, si falsis instrumentis circumuentam esse religionem iudicantis crimine postea falsi illato manifestis probationibus fuerit ostensum.

PP. V id. Sept.