IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.56QUIBUS RES IUDICATA NON NOCET

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Masculino.

pr.Si neque mandasti fratri tuo defensionem rei tuae neque quod gestum est ratum habuisti, praescriptio rei iudicatae tibi non oberit. et ideo non prohiberis causam tuam agere sine praeiudicio rerum iudicatarum.

PP. non. Mai. Alexandro A. cons.

2 · Imp. Gordianus A. Athenio.

pr.Res inter alios iudicatae neque emolumentum adferre his, qui iudicio non interfuerunt, neque praeiudicium solent inrogare. ideoque nepti tuae praeiudicare non potest, quod aduersus coheredem eius iudicatum est, si nihil aduersus ipsam statutum est.

PP. V id. Iul. Gordiano A. et Auiola conss.

3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Honorato.

pr.Iuris manifestissimi est et in accusationibus his, qui congressi iudicio non sunt, officere non posse, si quid forte praeiudicii uideatur oblatum.

PP. XIIII k. Sept. Basso et Quintiano conss.

4 · Idem AA. et CC. Soteriano.

pr.Nec in simili negotio res inter alios actas absenti praeiudicare saepe constitutum est.

S. III k. Dec. CC. conss.