IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.55SI PLURES UNA SENTENTIA CONDEMNATI SUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Victori.

pr.Si non singuli in solidum, sed generaliter tu et collega tuus una et certa quantitate condemnati estis nec additum, ut, quod ab altero seruari non possit, alter suppleret, effectus sententiae uirilibus portionibus discretus est. ideoque parens pro tua portione sententiae ob cessationem alterius ex causa iudicati conueniri non potes.

PP. k. Iul. Alexandro A. III et Dione conss.

2 · Imp. Gordianus A. Anniano.

pr.Quotiens a tutoribus singulis procuratoribus datis insequitur in omnium persona condemnatio, periculum sententiae uideri esse diuisum. ideoque quod ab uno seruari non potuerit, a ceteris exigi non posse explorati iuris est.

PP. XV k. April. Attico et Praetextato conss.