C. 7.5DE DEDITICIA LIBERTATE TOLLENDA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.
pr.Dediticia condicio nullo modo in posterum nostram rem publicam molestare concedatur, sed sit penitus deleta, quia nec in usu esse reperimus, sed uanum nomen huiusmodi libertatis circumducitur. nos enim, qui ueritatem colimus, ea tantummodo uolumus in nostris esse legibus, quae re ipsa obtinent.
D. ....... Lampadio et Oreste conss.