C. 7.6DE LATINA LIBERTATE TOLLENDA ET PER CERTOS MODOS IN CIVITATEM ROMANAM TRANSFUSA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.
pr.Cum dediticii liberti iam sublati sunt, quapropter imperfecta Latinorum libertas incertis uestigiis titubans et quasi per saturam inducta adhuc remanet et non inutilis quidem pars eius deminuitur, quod autem ex ipsa rationabile est, hoc in ius perfectum deducitur?
1Cum enim Latini liberti ad similitudinem antiquae Latinitatis, quae in coloniis missa est, uidentur esse introducti, ex qua nihil aliud rei publicae nisi bellum accessit ciuile, satis absurdum est ipsa origine rei sublata imaginem eius derelinqui.
1aCum igitur multis modis et paene innumerabilibus Latinorum introducta est condicio et leges diuersae et senatus consulta introducta sunt et ex his difficultates maximae emergebant tam ex lege Iunia quam ex Largiano senatus consulto nec non ex edicto diui Traiani, quorum plenae quidem fuerant nostrae leges, non autem in rebus fuerat eorum experimentum: studiosissimum nobis uisum est haec quidem omnia et Latinam libertatem resecare, certos autem modos eligere, ex quibus antea quidem Latina competebat libertas, in praesenti autem Romana defertur condicio, ut his praesenti lege enumeratis et ciues Romanos nascentibus ceteri omnes modi, per quos Latinorum nomen inducebatur, penitus conquiescant et non Latinos pariant, sed ut pro nullis habeantur.
1bQuis enim patiatur talem esse libertatem, ex qua in ipso tempore mortis in eandem personam simul et libertas et seruitium concurrunt et, qui quasi liber moratus est, eripitur non tantum in mortem, sed etiam in seruitutem?
1cSancimus itaque, si quis per epistulam seruum suum in libertatem producere maluerit, licere ei hoc facere quinque testibus adhibitis, qui post eius litteras siue in subscriptione positas siue per totum textum effusas suas litteras supponentes fidem perpetuam possint chartulae praebere. et si hoc fecerit, siue per se scribendo siue per tabularium, libertas seruo competat quasi ex imitatione codicilli delata, ita tamen, ut et ipso patrono uiuente et libertatem et ciuitatem habeat Romanam.
2Sed et si quis inter amicos libertatem dare suo seruo maluerit, licebit ei quinque similiter testibus adhibitis suam explanare uoluntatem et quod liberum eum esse uoluit dicere: et hoc siue inter acta fuerit testificatus siue testium uoces attestationem sunt amplexae et litteras tam publicarum personarum quam testium habeant, simili modo serui ad ciuitatem producantur Romanam quasi ex codicillis similiter libertatem adipiscentes.
3Sed scimus etiam hoc esse in antiqua Latinitate ex edicto diui Claudii introductum, quod, si quis seruum suum aegritudine periclitantem sua domo publice eiecerit neque ipse eum procurans neque alii eum commendans, cum erat ei libera facultas, si non ipse ad eius curam sufficeret, in xenonem eum mittere uel quo poterat modo eum adiuuare, huiusmodi seruus in libertate Latina antea morabatur et, quem ille moriendum dereliquit, eius bona iterum, cum moreretur, accipiebat.
3aTalis itaque seruus libertate necessaria a domino et nolente re ipsa donatus fiat ilico ciuis Romanus nec aditus in iura patronatus quondam domino reseruetur. quem enim a sua domo suaque familia publice reppulit neque ipse eum procurans neque alii commendans neque in uenerabilem xenonem eum mittens neque consueta ei praebens salaria, maneat ab eo eiusque substantia undique segregatus tam in omni tempore uitae liberti quam cum moriatur nec non postquam iam fuerit in fata sua concessus.
4Similique modo si quis ancillam suam sub hac condicione alienauerit, ne prostituatur, nouus autem dominus impia mercatione eam prostituendam esse temptauerit, uel si pristinus dominus manus iniectionem in tali alienatione sibi seruauerit et, cum ad eum fuerit reuersa, ipse ancillam prostituerit, ilico in libertatem Romanam eripiatur et, qui eam prostituerit, ab omni patronatus iure repellatur. qui enim ita degener et impius constitutus est, ut talem exerceret mercationem, quomodo dignus est uel ancillam uel libertam eam habere?
5Sed et qui domini funus pileati antecedunt uel in ipso lectulo stantes cadauer uentilare uidentur, si hoc ex uoluntate fiat uel testatoris uel heredis, fiant ilico ciues Romani. et ne quis uana liberalitate iactare se concedatur, ut populus quidem eum quasi humanum respiciat multos pileatos in funus procedentes adspiciens, omnibus autem deceptis maneant illi in pristina seruitute publico testimonio defraudati: fiant itaque et hi ciues Romani, iure tamen patronatus patronis integro seruando.
6Illo procul dubio obseruando, ut, si quis siue in testamento siue uindicta quendam manumiserit, licet hoc dixerit uel scripserit, quod uoluerit esse Latinum, superuacua adiectio Latinitatis aboleatur et fiat ciuis Romanus, ne modi, qui ab antiqua obseruatione in ciuitatem Romanam homines producebant, per priuatorum uoluntates deminui uideantur.
7Sed et si sub condicione quidam libertatem suo seruo reliquerit et adhuc pendente condicione extraneus heres libertatem ei imposuerit, non ut antea Latinus, sed ciuis fiat Romanus. et si quidem condicio defecerit, ipsius heredis, qui libertatem imposuit, maneat libertus. sin autem fuerit adimpleta, ne eripiatur forsitan liberis et cognatis ius patronatus, orcinus libertus uideatur et ad eum iura patronatus perueniant, cui leges concedunt.
8Illud etiam satis acerbum nobis uisum est, quod putabat antiquitas, si in liberali iudicio superatus fuerat seruus a domino, deinde serui pretium ab aliquo ei solutum est, in Latinitate eum remorari. quemadmodum enim rationabile est et pretio eum perfrui et mortis liberti tempore denuo eum in seruitutem deducere, cum non sint ambo casus sibi consentanei? et in praesenti igitur casu libertas Romana ei accedat iure patronatus minime subnixa, quia ipse quodammodo sibi libertus inuenitur.
9Sed et si quis homini libero suam ancillam in matrimonio collocauerit et dotem pro ea conscripserit, quod solitum est in liberis personis solis procedere, ancilla non Latina, sed ciuis efficiatur Romana. si enim hoc, quod frequentissime in ciues Romanas et maxime in nobiles personas fieri solet, id est dotalis instrumenti conscriptio, et in hac persona adhibita est, necessarium est consentaneum effectum huiusmodi scripturae obseruari.
10Similique modo si dominus inter acta quendam seruum filium suum nominauerit, uoci eius quantum ad liberam condicionem credendum est. si enim ipse tali adfectione fuerat accensus, ut etiam filium seruum suum nominare non indignetur, et hoc non secreto neque inter solos amicos, sed etiam actis interuenientibus et quasi in iudicii figura nominauerit, quomodo potest eum seruum iterum saltem morientem habere? sed producatur et ipse in ciuitatem Romanam, uera liberalitate et non falso sermone domini sui sustentatus.
11Ille etiam nouissimus antiquae Latinitatis modus in ciuitatem Romanam translatus eligendus est, si quis instrumenta, ex quibus seruus ostendebatur, uel dederit seruo uel corruperit.
11aSed ne furandi occasio seruis forsitan detur et sua malignitate in libertatem perueniant, talis modus certa et indubitata probatione manifestetur, ut testibus praesentibus non minus quinque dominus instrumenta uel det famulo suo uel deleat aut alio modo corrumpat. et ex eo igitur modo ciuitatem Romanam ei competere censemus, saluo iure patronatus tam in hac specie quam in ceteris, nisi ubi specialiter hoc patronis denegauimus.
12His tantummodo casibus ex omni iure antiquae Latinitatis electis ceteri omnes, qui in libris prudentium uel constitutionibus enumerati sunt, penitus conquiescant nec Latini ab eis procedant, sed maneant, ut dictum est, serui in sua condicione nec tali remedio abuti concedantur.
12aEt ne in posterum aliquod ius Latinae libertatis nostris legibus incurrat, lex Iunia taceat Largiano senatus consulto cessante, sileat edictum diui Traiani, quod ea sequebatur, et si qua alia lex uel senatus consultum uel etiam constitutio loquitur de Latinis, ea inefficax quantum in eam partem remaneat et triplex antea uia libertatis, quae multiplices introducebat ambages, uno directo tramite discat ambulare. quod si aliqua lex uel constitutio libertatis faciet mentionem, non autem Latinitatis, ea pro ciuitate Romana loqui intellegatur.
13Sed si quidem liberti iam mortui sunt, et bona eorum quasi Latinorum his quorum intererat adgregata sunt, uel adhuc uiuunt, nihil ex hac lege innouetur, sed maneant apud eos iure antiquo firmiter detenta et uindicanda. in futuris autem libertis praesens constitutio locum sibi uindicet.
D. k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.