IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.4DE FIDEICOMMISSARIIS LIBERTATIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA.

pr.Cum proponas hereditatem eius aditam non esse, a quo tibi fideicommissariam libertatem relictam dicis, et ab intestato alium quam qui scriptus erat hereditatem possedisse, si non a legitimo quoque herede fideicommissaria libertas repetita est, nullo iure praestari eam ab eo qui rogatus non est desideras.

1Plane si pecunia accepta heredem institutum omisisse hereditatem docueris, libertatem tibi praestare cogetur.

PP. XIII k. Mart. Laterano et Rufino conss.

2 · Imp. Antoninus A. Valerio.

pr.Quamuis codicilli, quibus auunculo defunctae legatus esse uidearis, falsi pronuntiati sunt, tamen si ante motam criminis quaestionem iustam libertatem es a legatario consecutus, posterior euentus non infirmat ita datam libertatem. plane secundum diui Hadriani constitutionem datur heredi uiginti aureorum repetitio.

D. XVIII k. Aug. eodem Antonino A. ... conss.

3 · Imp. Alexander A. Lucio.

pr.Cum libertatem mulieribus sub condicione datam proponas, quid dubium est eos, qui ex his ante impletam eam eduntur, seruos nasci et pertinere ad heredes iure dominii? his enim demum succursum est, qui post moram praestandae libertatis progeniti sunt, ut liberi et ingenui nati uiderentur.

4 · Idem A. Arriano.

pr.Si uoluntate domini in libertate morata est, cui fideicommissaria libertas debita fuerit, secundum senatus consultum et constitutiones ad id pertinentes ciuis Romana facta ingenuos peperit. sed si numquam ab ea libertas petita est, sibimet imputare debet, cum interea ex ea progeniti serui sint.

5 · Idem A. Dionysio.

pr.Minor annis lege definitis nec per fideicommissum libertatem supremis suis relinquere potest nisi his, quorum causam probare potest.

6 · Idem A. Maximo.

pr.Deberi etiam alienae ancillae fideicommissariam libertatem placuit: nec deficit hoc debitum, si interim domina, si modo nihil ex iudicio eius, qui quaeue reliquit libertatem, percepit, noluit uendere, quia possit tempore procedente, ubicumque occasio redimendae ancillae fuerit, praestari libertas.

7 · Idem A. Nicomedi.

pr.Hi, quibus per fideicommissum libertas supremis iudiciis relinquitur, eorum liberti efficiuntur, a quibus manumittuntur.

PP. k. April. Fusco et Dextro conss.

8 · Idem A. Eutycheti.

pr.Cum proponas fideicommissariam libertatem ita tibi datam, si uxori testatoris placuisset, licet non adeunte hereditatem ad filium solida hereditas pertinere coepit, non refragante tamen uxore testatoris potes petere libertatem.

PP. XV k. Sept. Fusco et Dextro conss.

9 · Idem A. Mercuriali.

pr.Fideicommissaria quidem libertas ita tibi relicta, cum testatoris filius ad annum uigensimum quintum peruenisset, non intercidit, licet heredem intra praestitutam aetatem decessisse proponas: tempore quippe, quo, si uiueret, praefinitam aetatem impleturus foret, spem libertatis non intercidere uetus placitum est.

PP. k. April. Pompeiano et Peligno conss.

10 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Daphno.

pr.Etsi non adscripta libertate testator seruum suum tutorem filiis suis dederit, receptum est et libertatis et pupillorum fauore, ut per fideicommissum manumisisse eum uideatur.

1Et si non suum proprium, sed alienum seruum condicionem eius sciens tutorem adscripserit, aeque fideicommissariam libertatem datam, nisi aliud euidenter defunctum sensisse appareat, prudentibus placuit.

PP. III k. Mart. Saeculare et Donato conss.

11 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Flauiano.

pr.Si seruus fuisti ac tibi per fideicommissum libertas relicta fuerit, peruides sine manumissione te ad libertatem peruenire non potuisse.

1Quapropter si uerbis precariis constitutus seruus libertatem accepisti, adiri praeses prouinciae oportet, ut causa cognita, si tibi deberi libertatem perspexerit, ad manumittendum eum qui debet urgueat uel, si latitet, contra latitantem interposito decreto tibi prospiciat.

Sine die et conss.

12 · Idem AA. et CC. Irenaeo.

pr.Ex uerbo ‘commendo’ testamento uel codicillis non uideri fideicommissariam libertatem relictam auctoritate iuris declaratur.

S. XVII k. Mai. Sirmi CC. conss.

13 · Idem AA. et CC. Pythagoridae.

pr.Si te, donatam ante matrimonium uxori suae, post ei legato relicto manumitti testamento seu codicillis uerbis precariis a successoribus uoluit, tam hos ad redemptionem et manumissionem quam eam, quae in capiendis relictis defuncti consensit iudicio, teneri tibique fideicommissariam debere libertatem non ambigitur.

S. VII id. Dec. CC. conss.

14 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.

pr.Cum inter ueteres dubitabatur, si fideicommissariam libertatem possibile esset relinqui seruo, qui adhuc in uentre portaretur et homo fieri speraretur, nos uetus iurgium decidentes libertatis fauore censemus et fideicommissariam nec non directam libertatem suam firmitatem habere siue in masculo siue in femina, quae adhuc in uentre uehatur materno, ut cum libertate solem respiciat, etsi mater sua adhuc in seruitute constans eum uel eam ediderit.

1Sin autem plures creati uel creatae sint, siue unius fecit mentionem siue pluraliter nuncupauit, nihilo minus omnes ad libertatem ad prima ueniant cunabula, cum in ambiguis sensibus melius est, et maxime in libertate, fauore eius humaniorem amplecti sententiam.

D. k. Oct. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.

15 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Ancillam seu seruum, cum fideicommissaria libertas eis relicta sit, sancimus, si mora a debitore libertatis facta fuerit, sententia praesidis eripi ad libertatem et nullo facto aut uoluntate ab herede expectanda, sed talem habere eos libertatem, quasi ab ipso testatore directis uerbis fuerint libertatem consecuti, cum satis impium atque absurdum est heredes testatoris differre uoluntates, maxime cum ad libertatem respiciant.

D. k. Oct. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.

16 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Si quis in suo testamento rogauerit suum heredem ex liberis ancillae suae quam nominauerit unum quem elegerit ad libertatem perducere et, cum ancilla unum uel plures enixa est, heres neque dum superest in libertatem aliquem adduxerit uel, cum deliberat, quis ad libertatem producendus est, ab hac luce fuerit subtractus: dubitabatur ab antiquis, utrumne omnes an quidam aut nemo ex his ad libertatem perueniant. sed ueteris quidem iuris altercatio multa sibi super huiusmodi casibus resonauit.

1Nos autem heredis malignitatem coercentes, si non uoluntatem testatoris adimpleuerit et mox, cum potuerit, non elegerit unum ex liberis ancillae et eum libertate donauerit, sancimus compelli non solum eum, sed etiam heredes uel successores eius omnes ancillae liberos in libertatem producere.

2Neque enim hoc contrarium est sententiae testatoris: cum enim omnimodo quendam ex his liberum esse disposuit et non ad certum corpus, sed ad omnes respexit, si non paretur eius uoluntati, sine dubio ex sententia testatoris omnes ad libertatem perueniunt.

3Similemque esse definitionem censemus, et si non ab herede, sed a legatario uel fideicommissario testator rogauerit libertatem imponi.

4Sic etenim iusto timore heredes uel legatarii uel fideicommissarii perterriti et uoluntatem testatoris adimplere procurent et sibi non ex omnium libertate quandam adferri patiantur iacturam. quod si reclamauerint, sibi tale dispendium imputent, non ex nostra lege, sed ex sua lugentes instantia.

D. XV k. Dec. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.

17 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Cum quidam seruum suum ita legauit, ut legatarius libertatem ei imponat, et heres ad huiusmodi legatum improbe uersatus seruum dare legatario dedignatus est, ut etiam lite pulsetur, et iudex non in ipsum seruum, sed in aestimationem litis condemnationem proferat: ueteris iuris interpretes dubitabant, ne quid obstaculum libertati ex hac causa procedat et, si placuerit eandem deberi libertatem, a quo danda est utrumne ab herede an a legatario, et si heres imponat libertatem, an legatarius, quod ex pecuniaria condemnatione accepit, firmiter detinet siue totum siue ex parte siue etiam nihil.

1Talem itaque altercationem resecantes miramur, quare iudex, qui praepositus est in praedicta causa, non omnimodo condemnationem in seruum, sed in aestimationem eius fecerat, cum ipsius uitium etiam huiusmodi altercationi praebuit occasionem.

2Unde si talis quaestio emerserit, nullum quidem iudicem ita esse stultum putamus, ut huiusmodi proferat condemnationem, sed si legatarius immineat, quatenus ei seruus restituatur, et post litem contestatam duorum mensum spatium effluxerit, censemus ilico ad libertatem eripi seruum, et illum quidem liberum esse, heredem autem pro sua indeuotione omnes expensas, quas legatarius in litem fecit, in quadruplum ei condemnari, iure patronatus integro legatario seruando.

D. Constantinopoli XV k. Dec. Lampadio et Oreste uu. cc. conss.