C. 7.47DE SENTENTIIS, QUAE PRO EO QUOD INTEREST PROFERUNTUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.
pr.Cum pro eo quod interest dubitationes antiquae in infinitum productae sunt, melius nobis uisum est huiusmodi prolixitatem prout possibile est in angustum coartare.
1Sancimus itaque in omnibus casibus, qui certam habent quantitatem uel naturam, ueluti in uenditionibus et locationibus et omnibus contractibus, hoc quod interest dupli quantitatem minime excedere: in aliis autem casibus, qui incerti esse uidentur, iudices, qui causas dirimendas suscipiunt, per suam subtilitatem requirere, ut, quod re uera inducitur damnum, hoc reddatur et non ex quibusdam machinationibus et immodicis peruersionibus in circuitus inextricabiles redigatur, ne, dum in infinitum computatio reducitur, pro sua impossibilitate cadat, cum scimus esse naturae congruum eas tantummodo poenas exigi, quae cum competenti moderatione proferuntur uel a legibus certo fine conclusae statuuntur.
2Et hoc non solum in damno, sed etiam in lucro nostra amplectitur constitutio, quia et ex eo ueteres quod interest statuerunt: et sit omnibus, secundum quod dictum est, finis antiquae prolixitatis huius constitutionis recitatio.
D. k. Sept. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestae uu. cc.