C. 7.48SI NON A COMPETENTI IUDICE IUDICATUM ESSE DICATUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Sabiniano.
pr.Iudex ad certam rem datus, si de aliis pronuntiauit, quam quod ad eam speciem pertinet, nihil egit.
III non. Ian. Maximo II et Aeliano conss.
2 · Imp. Gordianus A. Liciniae.
pr.Si militaris iudex super ea causa, de qua ciuilibus actionibus disceptandum fuit, non datus, a quo dari poterat, cognouit, etiam remota appellatione id quod ab eo statutum est firmitatem non habet iudicati.
3 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Philetae.
pr.Si de proprietate datus iudex aduersus te nihil super hac statuit, rector aditus prouinciae causam hanc cognoscere suaque decidere sententia curabit, cum et, si quid de possessione pronuntiatum probetur, hoc causae proprietatis minime noceat.
S non. Nou. Heracleae CC. conss.
4 · Imppp. Gratianus Valentinianus et Theodosius AAA. ad Potitum uicarium.
pr.Et in priuatorum causis huiusmodi forma seruetur, ne quemquam litigatorum sententia non a suo iudice dicta constringat.
D. X k. Oct. Romae Ausonio et Olybrio conss.