C. 7.46DE SENTENTIA, QUAE SINE CERTA QUANTITATE PROLATA EST
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Aelianae.
pr.Cum iudicem, quoad pecunia condemnationis soluta fuisset, pendendis usuris legem dixisse profitearis, non contra iuris formam sententiam datam palam est.
2 · Imp. Alexander A. Marcellino.
pr.Quamquam pecuniae quantitas sententia curatoris rei publicae non continetur, sententia tamen eius rata est, quoniam indemnitatem rei publicae praestari iussit.
3 · Imp. Gordianus A. Aemilio.
pr.Haec sententia: ‘omnem debiti quantitatem cum usuris competentibus solue’ iudicati actionem parere non potest, cum apud iudices ita demum sine certa quantitate facta condemnatio auctoritate rei iudicatae censeatur, si parte aliqua actorum certa sit quantitas comprehensa.
4 · Idem A. Saturninae.
pr.Haec sententia: ‘quae bona fide accepisti, solue’, cum incertum esset, quid accepisset quantumque ab eo peteretur, praesertim cum ipse qui extra ordinem iudicabat interlocutus sit dotem datam quae repeteretur non liquidam esse, iudicati auctoritate non nititur. cum igitur is qui postea iudicabat contra te certam sententiam protulit neque ab statutis prouocaueris, ipsa tuo facto confirmasti iudicatum.