IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.45DE SENTENTIIS ET INTERLOCUTIONIBUS OMNIUM IUDICUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Quintiliano.

pr.Non uidetur nobis rationem habere sententia decessoris tui, qui cum cognouisset inter petitorem et procuratorem, non procuratorem, sed ipsam dominam litis condemnauit, cuius persona in iudicio non fuit. potes igitur ut re integra de causa cognoscere.

D. IIII k. Iun. Antonino A. III et Geta conss.

2 · Imp. Antoninus A. Sextilio.

pr.Si arbiter datus a magistratibus, cum sententiam dixit, in libertate morabatur, quamuis postea in seruitutem depulsus sit, sententia ab eo dicta habet rei iudicatae auctoritatem.

3 · Imp. Alexander A. Vettio.

pr.Praeses prouinciae non ignorat definitiuam sententiam, quae condemnationem uel absolutionem non continet, pro iusta non haberi.

PP. k. Oct. Maximo II et Aeliano conss.

4 · Idem A. Seuerae.

pr.Prolatam a praeside sententiam contra solitum iudiciorum ordinem auctoritatem rei iudicatae non obtinere certum est.

PP. XV k. Ian. Alexandro A. III et Dione conss.

5 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Montano.

pr.Cum eorum, qui principaliter fisco tenebantur, bona ea lege fideiussoribus procurator tradi iusserit, ut ipsi indemnitatem fisco praestarent, nec a sententia eius intercesserit prouocatio, consequens est datae formae obtemperari.

6 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA. Zoilo.

pr.Cum sententiam praesidis irritam esse dicis, quod non publice, sed in secreto loco officio eius non praesente sententiam suam dixit, nullum tibi ex his quae ab eo decreta sunt praeiudicium generandum esse constat.

PP. V k. Dec. Caro et Carino conss.

7 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Isidorae.

pr.Ex stipulatione parta actione pacisci proximis personis suadendo praeses prouinciae uerborum obligationem, quam certo iure tolli tantum licet, extinguere non potest, nec uox omnis iudicis iudicati continet auctoritatem, cum potestatem sententiae certis finibus concludi saepe sit constitutum.

1Quapropter si nihil causa cognita secundum iuris rationem pronuntiatum est, uox pacisci suadentis praesidis actionem tuam perimere, si quam habuisti, minime potuit.

8 · Idem AA. et CC. Licinio.

pr.Libera quidem Theodota, quam ex emptionis causa uel in solutum creditori traditam proponis, pronuntiata citra prouocationis auxilium sententia rescindi non potest.

1Verum si mota quaestione, praemissa denuntiatione ei, qui auctor huius mulieris fuit, iudicatum processit, quanti tua interest, empti, si emisti, uel ob debitum reddendum, si in solutum data est, repetere non prohiberis.

9 · Idem AA. et CC. Domno.

pr.Post sententiam, quae finibus certis concluditur, ab eo qui pronuntiauerat uel eius successore de quaestione, quae iam decisa est, statuta rei iudicatae non obtinent auctoritatem: nam nec de possessione pronuntiata proprietati ullum praeiudicium adferunt nec interlocutiones ullam causam plerumque perimunt.

S. III non. April. CC. conss.

10 · Idem AA. et CC. Menodoro.

pr.Nulli, qui statuendi non habet facultatem, interdicere patriae cuiquam permittitur.

11 · Idem AA. et CC. Titiano.

pr.Cum iudex in definitiua sententia iusiurandum solummodo praestari praecipiat, non tamen addat, quid ex recusatione uel praestatione sacramenti fieri oportet, huiusmodi sententiam nullam uim obtinere palam est.

12 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Iuliano proconsuli Africae.

pr.Iudices tam Latina quam Graeca lingua sententias proferre possunt.

D. V id. Ian. Mediolani Caesario et Attico conss.

13 · Imp. Iustinianus A. Demostheni pp.

pr.Nemo iudex uel arbiter existimet neque consultationes, quas non rite iudicatas esse putauerit, sequendum, et multo magis sententias eminentissimorum praefectorum uel aliorum procerum (non enim, si quid non bene dirimatur, hoc et in aliorum iudicum uitium extendi oportet, cum non exemplis, sed legibus iudicandum est), nec si cognitionales sint amplissimae praefecturae uel alicuius maximi magistratus prolatae sententiae: sed omnes iudices nostros ueritatem et legum et iustitiae sequi uestigia sancimus.

D. III k. Nou.

14 · Idem A. Demostheni pp.

pr.Cum Papinianus summi ingenii uir in quaestionibus suis rite disposuit non solum iudicem de absolutione rei iudicare, sed et ipsum actorem, si e contrario obnoxius fuerit inuentus, condemnare, huiusmodi sententiam non solum roborandam, sed etiam augendam esse sancimus, ut liceat iudici uel contra actorem ferre sententiam et aliquid eum daturum uel facturum pronuntiare, nulla ei opponenda exceptione, quod non competens iudex agentis esse cognoscitur. cuius enim in agendo obseruauit arbitrium, eum habere et contra se iudicem in eodem negotio non dedignetur.

15 · [Ὁ αὐτὸς βασιλεὺς Ἰουλιανῷ ἐπάρχῳ πραιτωρίων.]

pr.Ἡ διάταξις κελεύει πολλῶν ὄντων ἐν τῇ δίκῃ κεφαλαίων δύνασθαι τὸν δικαστὴν ἐπί τισιν αὐτῶν ἐξαγαγεῖν ἀπόφασιν τελείαν καὶ τότε πάλιν ζητῆσαι περὶ τῶν ἄλλων καὶ πάλιν ἐξενεγκεῖν τὴν δοκοῦσαν αὐτῳ ἀπόφασιν καὶ μὴ ἀναγκάζεσθαι μίαν ἀπόφασιν περὶ πάντων ἅμα λέγειν τῶν κεφαλαίων.

16 · Idem A. Iuliano pp.

pr.Cum solitum est in sententiis iudicum sic interlocutionem proferri, ut non liceat partibus ante definitiuam sententiam ad appellationis uel recusationis uenire auxilium, quidam putabant non licere ante litem contestatam nec iudicem recusare, quemadmodum nec ab eo appellare. cum enim simul utrumque uocabulum ponitur tam appellationis quam recusationis, prouocatio autem ante litem contestatam non potest porrigi, putabant, quod nec recusare quidem iudicem cuidam conceditur ante litem contestatam. quod minime uetitum est. caueant itaque iudices huiusmodi sermonem simul et sine certa distinctione proferre.

D. XV k. Dec. Lampadio et Oresta uu. cc. conss.