C. 7.44DE SENTENTIIS EX PERICULO RECITANDIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Quinto.
pr.Arbitri nulla sententia est, quam scriptam edidit litigatoribus, non ipse recitauit. si igitur nihil fallis, omissa prouocationis mora ex integro iudicari impetrabis a rectore prouinciae.
2 · Imppp. Valentinianus Valens et Gratianus AAA. ad Probum pp.
pr.Hac lege perpetua credimus ordinandum, ut iudices, quos cognoscendi et pronuntiandi necessitas teneret, non subitas, sed deliberatione habita post negotium sententias ponderatas sibi ante formarent et emendatas statim in libellum secuta fidelitate conferrent scriptasque ex libello partibus legerent, sed ne sit eis posthac copia corrigendi uel mutandi.
1Exceptis tam uiris eminentissimis praefectis praetorio quam aliis illustrem administrationem gerentibus ceterisque illustribus iudicibus, quibus licentia conceditur etiam per officium suum et eos, qui ministerium suum eis accommodant, sententias definitiuas recitare.
D. XII k. Febr. Gratiano A. II et Probo conss.
3 · Idem AAA. ad Probum pp.
pr.Statutis generalibus iussimus, ut uniuersi iudices, quibus reddendi iuris in prouinciis permisimus facultatem, cognitis causis ultimas definitiones de scripti recitatione proferant.
1Huic adicimus sanctioni, ut sententia, quae dicta fuerit, cum scripta non esset, nec nomen quidem sententiae habere mereatur nec ad rescissionem perperam decretorum appellationis sollemnitas requiratur.
D. III non. Dec. Triueris Gratiano A. III et Equitio conss.