IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.43QUOMODO ET QUANDO IUDEX SENTENTIAM PROFERRE DEBET PRAESENTIBUS PARTIBUS VEL UNA ABSENTE

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Titus Aelius Antoninus Publicio.

pr.Non semper compelleris, ut aduersus absentem pronunties, propter subscriptionem patris mei, qua significauit etiam contra absentes sententiam dari solere. id enim eo pertinet, ut absentem damnare possis, non ut omnimodo necesse habeas.

Sine die et conss.

2 · Imp. Gordianus A. Seuero.

pr.Cessante quoque causa peremptorii edicti aduersus eos, qui admoniti iudicio adesse noluerunt, sententiam ab iudice posse ferri certum est.

S. IIII k. Aug. Pio et Pontiano conss.

3 · Idem A. Antistio.

pr.Ab eo iudicato recedi non potest, quod uobis absentibus et ignorantibus atque indefensis dicitis esse prolatum, si, ubi primum cognouistis, non ilico de statutis querellam detulistis. ita enim firmitatem sententia, quae ita prolata est, non habebit, si ei non sit commodatus adsensus.

PP. IIII id. Iun. Gordiano A. et Auiola conss.

4 · Imp. Philippus A. Domitio.

pr.Si, ut proponis, pars diuersa die feriato absente et ignorante te ab iudice dato sententiam pro partibus suis, quasi contumaciter deesses, impetrauit, non immerito praeses denuo negotium alterius iudicis notioni terminandum commisit.

PP. V id. Oct. Peregrino et Aemiliano conss.

5 · Idem A. et Philippus C. Longino.

pr.Si, ut proponis, praeses prouinciae, cum certum locum causae cognoscendae dedisset, alibi per obreptionem aditus sententiam aduersus te absentem protulit, quod ita gestum est, ad effectum iuris spectare minime oportet.

6 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Domitio.

pr.Si praeses quasi desertam ab adultis tuis causam appellationis, quae ab adiutore suo facta fuerat, circumduxit eo tempore, quo adulti curatores non habebant, repetitus notionem suam exhibebit. neque enim debet adultis nocere, quidquid eo tempore statutum est, quo defensione iusta et curatoris auxilio fuerant destituti.

7 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Marino.

pr.Ea, quae statuuntur aduersus absentes non per contumaciam, scilicet denuntiationibus nequaquam ex more conuentos, iudicatae rei firmitatem non obtinere certum est.

PP. III k. April. ipsis IIII et III AA. conss.

8 · Idem AA. Claudiae.

pr.Consentaneum iuri fuit temporibus ad praesentiam partis aduersae praescriptis praesidem prouinciae impleta iuris sollemnitate et aduersario tuo trinis litteris uel uno pro omnibus peremptorio edicto, ut praesentiam sui faceret, commonefacto, si in eadem contumacia perseuerauit, praesentis adlegationes audire. quod uel successor eius facere curabit. a quo ter citatus si contumaciter praesentiam sui facere neglexerit, non abs re erit uel ad cogendum eum, ut se repraesentaret, possessionem bonorum cui incumbit ad te transferre et aduersarium petitorem constituere, uel auditis defensionibus tuis id quod iuris ratio exegerit iudicare.

PP. III k. Oct. ipsis IIII et III AA. conss.

9 · Idem AA. Leontio.

pr.Tres denuntiationes ad peremptorii edicti uicem aduersus contumaces conualescere salubriter statutum est.

PP. XI k. Nou. ipsis IIII et III AA. conss.

10 · Idem AA. Blaesio.

pr.Cum non uoluntatis tuae arbitrio, sed necessitate profectus sis, quidquid contra absentem statutum fuerit, quando absentiae necessaria causa sit, officere tibi iuris ratio non permittit.

PP. III id. Mai. Tiberiano et Dione conss.

11 · Idem AA. et CC. Valerio.

pr.Cum praesentibus partibus litem inchoatam proponas, si, posteaquam contra te licet absentem pronuntiatum est, intra praefinitum diem non appellasti, latam sententiam rescindi postulanti multae sacrae constitutiones refragantur.