C. 7.40DE ANNALI EXCEPTIONE ITALICI CONTRACTUS TOLLENDA ET DE DIVERSIS TEMPORIBUS ET EXCEPTIONIBUS ET PRAESCRIPTIONIBUS ET INTERRUPTIONIBUS EARUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.
pr.Super annali exceptione, quae ex Italicis contractibus oritur, tantae moles altercationum in omnibus iudiciis exortae sunt, quantas et enumerari difficile et explanari impossibile est.
1Primum etenim naturae eius obseruatio cum omni scrupulositate et difficultate composita est, cum multa concurrere debent, ut ea nascatur.
1aDeinde illud spatium annale alii quidem ita effuse interpretabantur, ut possit usque ad decennium extendi, alii iudicantes usque ad quinquennium standum esse putauerunt. et in nostris temporibus saepius super huiusmodi calculo a iudicibus uariatum est, unde nec facile suum effectum in litigiis ostendere huiusmodi exceptio ualuit.
1bCum itaque nobis aliae temporales exceptiones uel praescriptiones sufficiant, huiusmodi difficultatibus illigari nostro subiectos imperio minime patimur. ideoque memorata annali exceptione penitus quiescente aliae omnes legitimae exceptiones uel praescriptiones in iudiciis suum uigorem ostendant, siue quae super decennio uel uiginti uel triginta uel quadraginta annis introductae sunt, siue quae minoribus spatiis concluduntur.
1cAd haec cum nihil prohibet etiam ea, quae aliquam dubitationem acceperunt, clarioribus et compendiosis sanctionibus renouare, iubemus omnes personales actiones, quas uerbosa quorundam interpretatio iactare extra metas triginta annorum conabatur, triginta annorum spatiis concludi, nisi legitimus modus, qui et ueteribus et nostris legibus enumeratus est, interruptionem temporis introduxerit: sola hypothecaria actione quadraginta annorum utente curriculis.
1dNemo itaque audeat neque actionis familiae erciscundae neque communi diuidundo neque finium regundorum neque pro socio neque furti neque ui bonorum raptorum neque alterius cuiuscumque personalis actionis uitam longiorem esse triginta annis interpretari: sed ex quo ab initio competit et semel nata est et non iteratis fabulis saepe recreata, quemadmodum in furti dicebatur, post memoratum tempus finiri.
1eExceptis omnibus actionibus, licet personales sint, quae in iudicium deductae sunt et cognitionalia acceperunt certamina et postea silentio traditae sunt, in quibus non triginta, sed quadraginta annos esse expectandos, ex quo nouissimum litigatores tacuerunt, nostra lex antea promulgauit.
2Ne autem imperfecta sanctio uideatur, cum in maternis quidem rebus filiis familias tempora exceptionum currere dispositum erat, ex quo sacris paternis absoluti sunt, in aliis autem, quae minime adquiri possunt, hoc non fuerat specialiter constitutum, apertissima definitione sancimus filiis familias omnibus in his casibus, in quibus habent res minime patribus suis adquisitas, nullam temporalem exceptionem opponi, nisi ex quo actionem mouere poterint, id est postquam manu paterna uel eius in cuius potestate erant constituti fuerint liberati. quis enim incusare eos poterit, si hoc non fecerint, quod et si maluerint, minime adimplere lege obuiante ualebant?
D. XV k. April. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
2 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Ut perfectius omnibus consulamus et nemini absentia uel potentia uel infantia penitus aduersarii sui noceat, sed sit aliqua inter desides et uigilantes differentia, sancimus: si quando afuerit is, qui res alienas uel creditori obnoxias detinet, et desiderat dominus rei uel creditor suam intentionem proponere et non ei licentia sit, absente suo aduersario qui rem detinet, uel infantia uel furore laborante et neminem tutorem uel curatorem habente, uel in magna potestate constituto, licentia ei detur adire praesidem uel libellum ei porrigere et hoc in querimoniam deducere intra constituta tempora et interruptionem temporis facere: et sufficere hoc ad plenissimam interruptionem.
1Sin autem nullo poterit modo praesidem adire, saltem ad episcopum locorum eat uel defensorem ciuitatis et suam manifestare uoluntatem in scriptis deproperet. sin autem afuerit uel praeses uel episcopus uel defensor, liceat ei et proponere publice, ubi domicilium habet possessor, seu cum tabulariorum subscriptione uel, si ciuitas tabularios non habeat, cum trium testium subscriptione: et hoc sufficere ad omnem temporalem interruptionem siue triennii siue longi temporis siue triginta uel quadraginta annorum sit.
2Omnibus aliis, quae de longi temporis praescriptione uel triginta uel quadraginta annorum curriculis constituta sunt siue ab antiquis legum conditoribus siue a nostra maiestate, in suo robore duraturis.
D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.
3 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Si ex multis causis quendam obnoxium habens, et maxime ex similibus quantitatibus, in unius quidem causae summam libellum conuentionis composuerit, causam tamen non expresserit, apud ueteres agitabatur, an uideatur omnes causas in iudicium deduxisse aut uetustissimam earum aut nihil fecisse, cum eius sensus incertus sese apparebat.
1Sed et in iudiciis in multis casibus tales altercationes uentilatas inuenimus, et maxime propter longi temporis interruptionem. si enim personalis forte fuerat mota actio, hypothecariae autem actionis nulla mentio procedebat, quidam putabant personalem quidem esse temporis interruptione perpetuatam, hypothecariam autem euanescere taciturnitate sopitam.
2Et si quis generaliter dixerat obnoxium sibi aliquem constitutum, aliae dubitationes emergebant, si omnes ei competentes actiones huiusmodi narratione contineri credantur, an uero quasi silentio circa eas habito tempore expirare, nullo ex incerta libelli confectione adminiculo eis adquisito.
3Sancimus itaque nullam in iudiciis in posterum locum habere talem confusionem, sed qui obnoxium suum in iudicium clamauerit et libellum conuentionis ei transmiserit, licet generaliter nullius causae mentionem habentem uel unius quidem specialiter, tantummodo autem personales actiones uel hypothecarias continentem, nihilo minus uideri ius suum omne eum in iudicium deduxisse et esse interrupta temporum curricula, cum contra desides homines et sui iuris contemptores odiosae exceptiones oppositae sunt.
D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.