C. 7.39DE PRAESCRIPTIONE XXX VEL XL ANNORUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Arrianae.
pr.Cum adseueras te absente eos, qui oculos praediis tuis imposuerant, operam dedisse, ut annonariae collationis praetextu uili pretio ab officio praesidali praedia tua distraherentur, si legitimi temporis spatium ex uenditionis die fluxit, qui prouinciam regit inter uos cognoscet et, quod publico iure praescriptum est, statuet.
1Si autem nondum ex die publicae uenditionis legitimum tempus transmissum sit, iudex examinatis adlegationibus tuis quod rei qualitas dictauerit sequetur, non ignarus, si iniustam esse emptionem perspexerit, pretium, quod pro uitioso contractu datum est, secundum principalium statutorum tenorem mala fide emptoribus restitui non oportere.
2 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Volusianum pu.
pr.Male agitur cum dominis praediorum, si tanta precario possidentibus praerogatiua defertur, ut eos post quadraginta annorum spatia qualibet ratione decursa inquietare non liceat, cum lex Constantiniana iubeat ab his possessionis initium non requiri, qui sibi potius quam alteri possederunt, eos autem possessores non conuenit appellari, qui ita tenent, ut ob hoc ipsum solitam debeant praestare mercedem.
1Nemo igitur, qui ad possessionem conductor accedit, diu alienas res tenendo ius sibi proprietatis usurpet, ne cogantur domini aut amittere quod locauerunt aut conductores utiles sibi fortassis excludere aut annis omnibus super dominio suo publice protestari.
D. VIIII k. Aug. Valentiniano et Valente AA. conss.
3 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Asclepiodoto pp.
pr.Sicut in rem speciales, ita de uniuersitate ac personales actiones ultra triginta annorum spatium minime protendantur. sed si qua res uel ius aliquod postuletur uel persona qualicumque actione uel persecutione pulsetur, nihilo minus erit agenti triginta annorum praescriptio metuenda: eodem etiam in eius ualente persona, qui pignus uel hypothecam non a suo debitore, sed ab alio per longum tempus possidente nititur uindicare.
1Quae ergo ante non motae sunt actiones, triginta annorum iugi silentio, ex quo competere iure coeperunt, uiuendi ulterius non habeant facultatem. nec sufficiat precibus oblatis speciale quoddam, licet per adnotationem, promeruisse responsum, uel etiam iudiciis adlegasse, nisi adlegato sacro rescripto aut in iudicio postulatione deposita fuerit subsecuta per exsecutorem conuentio.
1aNon sexus fragilitate, non absentia, non militia contra hanc legem defendenda, sed pupillari aetate dumtaxat, quamuis sub tutoris defensione consistit, huic eximenda sanctioni. nam cum ad eos annos peruenerit, qui ad sollicitudinem pertinent curatoris, necessario eis similiter ut aliis annorum triginta interualla seruanda sunt.
2Hae autem actiones annis triginta continuis extinguantur, quae perpetuae uidebantur, non illae, quae antiquitus temporibus limitantur.
3Post hanc uero temporis definitionem nulli mouendi ulterius facultatem patere censemus, etiamsi se legis ignorantia excusare temptauerit.
D. XVIII k. Dec. Constantinopoli Victore cons.
4 · Imp. Anastasius A. Matroniano pp.
pr.Omnes nocendi quibuslibet modis artes omnibus amputantes cunctas quidem temporales exceptiones, quae ex uetere iure uel principalibus decretis descendunt, tamquam si per hanc legem specialiter ac nominatim fuissent enumeratae, cum suo robore durare et suum cunctis, quibus competunt uel in posterum competere ualuerint, pro suo uidelicet tenore praesidium in perpetuum deferre decernimus.
1Quidquid autem praeteritarum praescriptionum uel uerbis uel sensibus minus continetur, implentes per hanc in perpetuum ualituram legem sancimus, ut, si quis contractus, si qua actio, quae, cum non esset expressim saepe dictis temporalibus praescriptionibus concepta, quorundam tamen uel fortuita uel excogitata interpretatione saepe dictarum exceptionum laqueos euadere posse uideatur, huic saluberrimae nostrae sanctioni succumbat et quadraginta curriculis annorum procul dubio sopiatur, nullumque ius priuatum uel publicum in quacumque causa in quacumque persona, quod praedictorum quadraginta annorum extinctum est iugi silentio, moueatur.
2Sed quicumque super quolibet iure, quod per memoratum tempus inconcussum et sine ulla re ipsa illata iudiciaria conuentione possedit, superque sua condicione, qua per idem tempus absque ulla iudiciali sententia simili munitione potitus est, sit liber et praesentis saluberrimae legis plenissima munitione securus.
D. IIII k. Aug. Constantinopoli Olybrio cons.
5 · Idem A. ad Thomam pp. per Illyricum.
pr.Praescriptionem quadraginta annorum ab his, qui ad curialem condicionem uocantur, opponi non patimur, sed genitalem statum semper eos agnoscere compelli sancimus. sacra etenim nostrae pietatis lex de aliis loquitur condicionibus nec anterioribus constitutionibus per eandem nouellam legem derogatur, quae manifestissime curiales et liberos eorum explosis temporalibus praescriptionibus patriis suis reddi praecipiunt.
6 · Idem A. Leontio pp.
pr.Comperit nostra serenitas quosdam sacratissimam nostrae pietatis constitutionem, quae de annorum quadraginta loquitur praescriptione, ad praeiudicium etiam publicarum functionum solutionis trahere conari et, si quid per tanti uel amplioris temporis lapsum minime uel minus quam oportuerat tributorum nomine solutum est, non posse requiri seu profligari contendere, cum huiusmodi conamen manifestissime sensui propositoque nostrae legis obuiare noscatur.
1Ideoque iubemus eos, qui rem aliquam per continuum annorum quadraginta curriculum sine quadam legitima interpellatione possederunt, de possessione quidem rei seu dominio nequaquam remoueri, functiones autem seu ciuilem canonem uel aliam quandam publicam collationem impositam ei dependere compelli nec huic parti cuiuscumque temporis praescriptionem oppositam admitti.
7 · Imp. Iustinus A. Archelao pp.
pr.Cum notissimi iuris sit actionem hypothecariam in extraneos quidem suppositae rei detentores annorum triginta finiri spatiis, si non interruptum erit silentium, ut lege cautum est, id est etiam per solam conuentionem, aut si aetas impubes excipienda monstretur, in ipsos uero debitores aut heredes eorum primos uel ulteriores nullis expirare lustrorum cursibus: nostrae prouisionis esse perspeximus hoc quoque emendare, ne possessores eiusmodi prope immortali timore teneantur.
1Quamobrem iubemus hypothecarum persecutionem, quae rerum mouetur gratia uel apud debitores consistentium uel apud debitorum heredes, non ultra quadraginta annos, ex quo competere coepit, prorogari, nisi conuentio aut aetas, sicut dictum est, intercesserit, ut diuersitas utriusque rerum persecutionis, quae in debitorem aut heredes eius quaeque mouetur in extraneos, in solo sit annorum numero, uerum in aliis omnibus ambo similes sint: in actione scilicet personali his custodiendis, quae prisca constitutionum sanxit iustitia.
2Sed cum illud etiam in forensibus controuersiis uentilabatur, an creditor anteriora iura praetendens potest posteriorem creditorem hypothecam tenentem et ultra triginta annos inquietare utpote imaginem debitoris obtinentem eique possidentem, necessarium duximus et hoc dirimere.
2aEt sancimus, donec communis debitor uiuit, non posse creditori anteriori triginta annorum exceptionem opponi, sed locum esse quadraginta annorum praescriptioni, quia, dum ille uiuit, merito anterior creditor confidit, utpote apud debitorem eius possessione per posteriorem creditorem constituta.
2bEx quo autem in fata sua debitor decesserit, ex eo quasi suo nomine possidentem posteriorem creditorem merito posse triginta annorum opponere praescriptionem et secundum hanc distinctionem computationem temporum adhibendam, ut ex persona quidem sua posterior creditor triginta annos, quos ipse post mortem debitoris possedit, opponat: sin autem coniungere uoluerit suae possessioni quam post mortem debitoris habuit, etiam tempus, quo uiuente debitore uel ipse creditor uel communis debitor detinuit, tunc quadraginta annorum exceptionis iura tractari et, quantum deest ad quadraginta annorum possessionem, per quam et ipse debitor creditorem repellere potuerat hoc se possedisse ostendat.
3Eodem iure pro temporum computatione obseruando et si posterior creditor anteriori creditori offerre debitum paratus est et is creditor longaeuam possessionis praescriptionem ei opponere conatur.
4Illud autem plus quam manifestum est, quod in omnibus contractibus, in quibus sub aliqua condicione uel sub die certa uel incerta stipulationes et promissiones uel pacta ponuntur, post condicionis exitum uel post institutae diei certae uel incertae lapsum praescriptiones triginta aut quadraginta annorum, quae personalibus uel hypothecariis actionibus opponuntur, initium accipiunt.
4aUnde euenit, ut in matrimoniis, in quibus redhibitio dotis uel ante nuptias donationis in diem incertam mortis uel repudii differri adsolet, post coniugii dissolutionem earundem curricula praescriptionum personalibus itidem actionibus uel hypothecariis opponendarum incipiant.
5Immo et illud procul dubio est, quod si quis eorum, quibus aliquid debetur, res sibi suppositas sine uiolentia tenuerit, per hanc detentionem interruptio fit praeteriti temporis, si minus effluxit triginta uel quadraginta annis, et multo magis, quam si esset interruptio per conuentionem introducta, cum litis contestationem imitatur ea detentio.
5aSed et si quis debitorum ad agnoscendum suum debitum secundam cautionem in creditorem exposuerit, tempora memoratarum praescriptionum interrupta esse uidebuntur, quantum ad priorem cautionem pertinet, quae scilicet innouata permansit, tam in personalibus quam in hypothecariis actionibus. namque improbum est debitorem contradicere, qui, ne sub accusatione creditoris fiat, secundam in eum super eo debito cautionem exposuit.
6In his etiam promissionibus uel legatis uel aliis obligationibus, quae dationem per singulos annos uel menses aut aliquod singulare tempus continent, tempora memoratarum praescriptionum non ab exordio talis obligationis, sed ab initio cuiusque anni uel mensis uel alterius singularis temporis computari manifestum est.
7Nulla scilicet danda licentia uel ei, qui iure emphyteutico rem aliquam per quadraginta uel quoscumque alios annos detinuerit, dicendi ex transacto tempore dominium sibi in isdem rebus quaesitum esse, cum in eodem statu semper manere datas iure emphyteutico res oporteat, uel conductori seu procuratori rerum alienarum dicendi ex quocumque temporum curriculo non debere se domino uolenti post completa conductionis tempora possessionem recipere eam reddere.
D. k. Dec. Constantinopoli Philoxeno et Probo conss.
8 · Imp. Iustinianus A. Menae pp. II.
pr.Ii Si quis emptionis uel donationis uel alterius cuiuscumque contractus titulo rem aliquam bona fide per decem uel uiginti annos possederit et longi temporis exceptionem contra dominos eius uel creditores hypothecam eius praetendentes sibi adquisierit posteaque fortuito casu possessionem eius rei perdiderit, posse eum etiam actionem ad uindicandam eandem rem habere sancimus. hoc enim et ueteres leges, si quis eas recte inspexerit, sanciebant.
1Quod si quis eam rem desierit possidere, cuius dominus uel is qui suppositam eam habebat exceptione triginta uel quadraginta annorum expulsus est, praedictum auxilium non indiscrete, sed cum moderata diuisione ei praestare censemus, ut, si quidem bona fide ab initio eam rem tenuit, simili possit uti praesidio, sin uero mala fide eam adeptus est, indignus eo uideatur, ita tamen, ut nouus possessor, si quidem ipse rei dominus ab initio fuit uel suppositam eam habebat et memoratae exceptionis necessitate expulsus est, commodum detentionis sibi adquirat.
1aSin uero nullum ius in eadem re quocumque tempore habuit, tunc licentia sit priori domino uel creditori, qui nomine hypothecae rem obligatam habuit, et heredibus eorum ab iniusto detentore eam uindicare, non obsistente ei, quod prior possessor triginta uel quadraginta annorum exceptione eum remouerat, nisi ipse iniustus possessor triginta uel quadraginta annorum ex eo tempore computandorum, ex quo prior possessor, qui et uicit, ea possessione cecidit, exceptione munitus sit.
2Sed haec super illis detentoribus censemus, qui sine uiolentia eandem rem nancti sunt. nam si quis uiolenter eam abstulit, omnimodo licebit priori possessori sine ulla distinctione eam uindicare.
3Sed et si quis non per uim, sed sententia iudicis eam detinuit, ea tamen occasione, quod absens prior possessor et ad litem uocatus minime respondit, licebit ei ad similitudinem ceterorum, qui rei dominium habent, intra annum se offerenti cautionemque suscipiendae litis danti eandem rem recipere superque ea cognitionalia subire certamina.
4Exceptionem etiam triginta uel quadraginta annorum in illis contractibus, in quibus usurae promissae sunt, ex illo tempore initium capere sancimus, ex quo debitor usuras minime persoluit.
D. III id. Dec. Constantinopoli dn. Iustiniano A. II cons.
9 · Idem A. Demostheni pp.
pr.Saepe quidam suos obnoxios in iudicium uocantes et iudiciariis certaminibus uentilatis non ad certum finem lites producebant, sed taciturnitate in medio tempore adhibita, propter potentiam forte fugientium uel suam imbecillitatem uel alios quoscumque casus (cum sortis humanae multa sunt, quae nec dici nec enumerari possint), deinde iure suo lapsi esse uidebantur eo, quod post cognitionem nouissimam triginta annorum spatium effluxerit, et huiusmodi exceptione opposita suas fortunas ad alios translatas uidentes merito quidem, sine remedio autem lugebant.
1Quod nos corrigentes eandem exceptionem, quae ex triginta annis oritur, in huiusmodi casu opponi minime patimur, sed licet personalis actio ab initio fuerit instituta, tamen eam in quadragesimum annum extendimus, cum non sit similis, qui penitus ab initio tacuit, ei, qui et postulationem deposuit et in iudicium uenit et subiit certamina, litem autem implere per quosdam casus praepeditus est.
2Sed licet ipse actor defecerit, suae posteritati huiusmodi causae cursum eum relinquere posse definimus, ut eius heredibus uel successoribus liceat eam adimplere, nullo modo triginta annorum exceptione sublatam.
3Quod tempus, id est quadraginta annorum spatium, ex eo numerari decernimus, ex quo nouissima processit cognitio, post quam utraque pars cessauit.