IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.38NE REI DOMINICAE VEL TEMPLORUM VINDICATIO TEMPORIS EXCEPTIONE SUBMOVEATUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Valentinianus et Valens AA. ad Probum pp. Galliarum.

pr.Saepenumero praeceptum est, ut serui atque liberti, colonique praeterea rei nostrae nec non etiam eorum suboles ac nepotes, quicumque de nostris possessionibus recessissent ac se ad diuersa militiae genera contulissent, cingulo, in quo obrepserant fraudulenter, exuti, si ad aliquas fortasse transcenderint dignitates, omni temporis definitione submota nostro patrimonio redderentur.

D. XI k. Dec. Valentiniano et Valenta AA. conss.

2 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Dextro comiti rerum priuatarum.

pr.Uniuersas terras, quae a colonis dominicis iuris rei publicae uel iuris templorum in qualibet prouincia uenditae uel ullo alio pacto alienatae sunt, ab his qui perperam atque contra leges eas detinent, nulla longi temporis praescriptione officiente iubemus restitui, ita ut nec pretium quidem iniquis comparatoribus reposcere liceat.

D. V non. Iul. Constantinopoli Valentiniano A. III et Eutropio conss.

3 · Impp. Arcadius et Honorius AA. ad Paulum comitem domorum.

pr.Si qua usquam loca ad sacrum dominium pertinentia cuiuslibet temeritas occupauit, secundum ueteris census fidem in sua iura retrahentur.

1Rescripta igitur obreptionibus impetrata cum praescriptione longi temporis et noui census praeiudicio submouebit auctoritas tua, atque ita omnia suo corpori quae sunt auulsa restituet. neque enim incubatio diuturna aut nouella professio proprietatis nostrae priuilegium abolere poterit.

D. V k. April. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III AA. conss.