C. 7.37DE QUADRIENNII PRAESCRIPTIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Constantinus A. ad Orfitum.
pr.Notum est a fisco quaestionem post quadriennium continuum super bonis uacantibus inchoandam non esse. additum etiam est et eos, qui nostra largitate nituntur, nulla inquietudine lacessendos nec his a fisco nostro controuersiam commouendam, qui quoquo modo aut titulo easdem res possederint.
2 · Imp. Zeno A. Aeneae comiti rerum priuatarum.
pr.Omnes, qui quascumque res mobiles uel immobiles seu se mouentes uel in actionibus aut quocumque iure constitutas a sacratissimo aerario comparauerint, eos quin etiam, quibus quaecumque res mobiles seu immobiles seu se mouentes aut in actionibus uel quocumque iure constitutae munificentiae principalis nomine datae fuerint, omnibus pariter priuilegiis, quae ex diuinis sanctionibus inclitae recordationis Leonis et nostrae pietatis super certis patrimoniis antea emptores consecuti sunt, perpotiri et ita cunctos huiusmodi beneficiis seu priuilegiis perfrui, tamquam si super singulis substantiis seu patrimoniis etiam nunc uel postea data fuisset huiusmodi dispositio: nec posse contra emptores praedictarum rerum factos iam uel futuros, uel contra eos, quibus super huiusmodi rebus largitas nostra delata est uel fuerit, aliquas actiones in rem dominii uel hypothecae gratia uel in personam, ciuiles seu praetorias, uel ex legibus aut sacratissimis constitutionibus descendentes uel quaslibet alias, licet nominatim praesenti sanctione non sint comprehensae, moueri: data uolentibus licentia intra quadriennium contra sacratissimum aerarium, si quas sibi competere actiones existimant, exercere, ita tamen, ut post elapsum quadriennium nec sacratissimum fiscum licere sibimet quibuslibet actionibus pulsare cognoscant.
1Ad haec fiscalium rerum emptoribus cum ratione iustitiae consulentes iubemus, quotiens competens scrinium gestis interuenientibus distractarum rerum pretia sese deposuerit suscepisse, minime post huiusmodi solutae pecuniae depositionem emptores quasi non numeratis pecuniis molestari uel necessitatem isdem emptoribus imponi, licet non sollemnem consecuti fuerint securitatem, soluta fuisse pretia probare. sed cum sit in arbitrio pretia suscipientis minime deponere sese quod non accepit suscepisse, ita conuenit nec emptores plenissimam ex huiusmodi depositione super pretii solutione securitatem consecutos ullum (sicut dictum est) ulterius probatione grauamen penitus formidare.
3 · Imp. Iustinianus A. Floro comiti rerum priuatarum et curatori dominicae domus et Petro uiro illustri curatori diuinae domus serenissimae Augustae et Macedonio uiro illustri curatori et ipsi dominicae domus.
pr.Bene a Zenone diuae memoriae fiscalibus alienationibus prospectum est, ne homines, qui ex nostro aerario donationis uel emptionis uel cuiuslibet alienationis titulo quicquam accipiunt, si quid circa contractum contrarium emerserit uel euictionis uel alterius inquietudinis gratia ad dominium uel hypothecam respiciens, aliquid sustineant detrimentum: sed aduersus emptores quidem uel donationem accipientes uel per alios titulos alienationis quicquam detinentes minime quaecumque actiones moueantur, sed tantummodo contra aerarium usque ad quadriennium tantum, quo translapso neque aduersus fiscum remaneat aliqua actio.
1Sed scimus hoc quidem in fiscalibus alienationibus nauiter obseruari, sed non simili modo rem fuisse obseruatam circa eas res, quae a sacratissimis imperatoribus non a fiscalibus rebus, sed ex priuata eorum substantia procedunt.
1aQuod satis inrationabile est. quae enim differentia introducitur, cum omnia principis esse intellegantur, siue a sua substantia siue ex fiscali fuerit aliquid alienatum? eodemque modo et si a serenissima Augusta aliquid alienetur, quare non eadem utatur praerogatiua? sed curatores nostri, per quos solemus substantiam nostram gubernare, necesse habeant in uenditionibus rerum et euictionem et alia quae sunt priuatae utilitatis pacta emptionalibus instrumentis addere uel quasdam tales obligationes in alienationum instrumentis agnoscere uel in permutationibus uel in transactionibus, si et hoc fuerit celebratum?
1bHoc enim est eorum, qui nec maiestatem imperialem agnoscunt et quantum inter priuatam fortunam et regale culmen medium est, et nostros curatores, per quos res diuinarum domuum aguntur, aliquibus iniuriis uel damnis adficere conantur.
1cQuae omnia resecantes per hanc generalem et in perpetuum ualituram legem sancimus omnes alienationes de aula procedentes, siue a nostra clementia siue a serenissima Augusta coniuge nostra siue ab his, qui postea digni fuerint nomine imperiali, siue iam alienatum quid est siue postea fuerit, sine omni inquietudine permanere, siue res eis per nosmet ipsos siue procuratores, ex epistalmate tamen nostro, fuerint adsignatae.
1dEt nemo audeat eos, qui res accipiunt per quemcumque titulum alienationis siue mobiles siue immobiles seu se mouentes uel iura incorporalia uel panes ciuiles, iudiciis adficere uel sperare aliquam contra eos esse sibi uiam apertam sed omnis aditus excludatur, omnis motus et spes huiusmodi petulantiae.
2Sed aduersus domos nostras habeant, intra quadriennium tamen, secundum imitationem fisci, quas existimant posse sibi competere actiones in rem uel hypothecariam, ut ex nostra iussione causa moueatur et competentem mereatur effectum. quod si quadriennium fuerit emensum, nec aduersus nostram domum habeat quis quamcumque actionem.
3Quia igitur multa scimus tam nosmet ipsos quam serenissimam Augustam coniugem nostram uariis personis iam donasse et uendidisse et per alios titulos adsignasse, et maxime sacrosanctis ecclesiis et xenonibus et ptochotrophiis et episcopis et monachis et aliis innumerabilibus personis, et eandem liberalitatem ex nostra substantia siue serenissimae coniugis nostrae esse confectam, sancimus etiam eos firmo iure habere quod consecuti sunt, ita ut contra illos quidem nulla moueatur actio, intra quadriennium autem ex praesenti die numerandum pateat omnibus aditus contra nostras diuinas domos suas actiones super isdem rebus mouere, scituris, quod praefato quadriennio finito neque aduersus nostras domos aliquis eis reseruetur regressus.
4Cum enim multa priuilegia Augusta fortuna meruit et in donationibus sine insinuatione gestorum omnem firmitatem habentibus et super rebus, quas pro tempore serenissimus princeps diuinae Augustae constante matrimonio donauerit uel ipse a serenissima Augusta per donationis titulum consequatur, ut maneat ilico donatio plena, nullo alio adfirmationis tempore expectando, ita et hoc uideatur imperiale esse priuilegium. qui enim suis consiliis suisque laboribus pro toto orbe terrarum die noctuque laborant, quare non habeant dignam sua praerogatiuam fortuna?
5Quae igitur pro Augusto honore et cautela res accipientium nostra statuit aeternitas, haec tam sublimitas tua quam ceteri omnes iudices nostri obseruare festinent, ex eo tempore ualitura, ex quo nutu diuino imperiales suscepimus infulas.
D. V k. Dec. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.