C. 7.36ADVERSUS CREDITOREM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Gordianus A. Veneriae.
pr.Diuturnum silentium longi temporis praescriptione corroboratum creditoribus pignus persequentibus inefficacem actionem constituit, praeterquam si debitores uel qui in iura eorum successerunt obligatae rei possessioni incumbant. ubi autem creditori a possessore longi temporis praescriptio obicitur, personalis actio aduersus debitorem salua ei competit.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Marcellae.
pr.Si debitori heres non extitisti, sed iusta uiginti annorum possessione collata in te donatio roborata est, neque personali actione, quia debitori non successisti, conueniri te iuris ratio permittit nec data pignori praedia post interuallum longi temporis tibi auferenda sunt, quando etiam praesentibus creditoribus decem annorum praescriptionem opponi posse tam rescriptis nostris quam priorum principum statutis probatum sit.