IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.35QUIBUS NON OBICIATUR LONGI TEMPORIS PRAESCRIPTIO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Venuleio ueterano.

pr.Tempus expeditionis aduersus petitiones, si quae competisse iuste probari possunt, praescriptionem non parit.

PP. VI non. Iul. Iuliano et Crispino conss.

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aurelio archiatro.

pr.Cum per absentiam tuam eos, de quibus quereris, in res iuris tui inruisse adseueres teque ob medendi curam comitatu nostro discedere non posse palam sit, praefectus praetorio nostro accitis his quos causa contingit inter uos cognoscet.

1Non necessario autem petis ex longi temporis diuturnitate praescriptionem tibi non opponi, quando iustae absentiae ratio et necessitatis publicae obsequium ab huiusmodi praeiudicio te defendat.

PP. XII k. Mart. Nicomediae Maximo II et Aquilino conss.

3 · Idem AA. Numidio correctori Italiae.

pr.Non est incognitum id temporis, quod in minore aetate transmissum est, in longi temporis praescriptione non computari. ea enim tunc currere incipit, quando ad maiorem aetatem dominus rei peruenerit.

PP. III id. Sept. ipsis IIII et III AA. conss.

4 · Idem AA. et CC. Crispino.

pr.Si possessio inconcussa sine controuersia perseuerauerit, firmitatem suam teneat obiecta praescriptio: quam contra absentes uel rei publicae causa uel maxime fortuito casu nequaquam ualere decernimus.

PP. IIII k. Mart. Hannibaliano et Asclepiodoto conss.

5 · Idem AA. et CC. Ianuario.

pr.Neque mutui neque commodati aut depositi seu legati uel fideicommissi uel tutelae seu alii cuilibet personali actioni longi temporis praescriptionem obici posse certi iuris est.

S. k. Febr. AA. conss.

6 · Idem AA. et CC. Doleo.

pr.Ab hostibus captus ac postliminio reuersus actione in rem directa uel qualibet alia dominium uindicando temporis aduersarii possessionem frustra times, cum aduersus eos, qui restitutionis auxilio quacumque ratione iuuantur, huiusmodi factum non opituletur.

VI id. Nou. Heraleae CC. conss.

7 · Idem AA. et CC. Cassandro.

pr.Praescriptione bona fide possidentes aduersus praesentem annorum decem, absentem autem uiginti muniuntur. quod tempus, si ex alicuius persona de petitorum parte restitutionis praetendatur auxilium, deducto eo, quo, si quid fuerit gestum, succurri solet, residuum computari rationis est.

8 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.

pr.Sancimus his solis militibus, qui expeditionibus occupati sunt, ea tantummodo tempora, quae in eadem expeditione percurrunt, in exceptionibus declinandis opitulari: illis temporibus, per quae citra expeditionum necessitatem in aliis locis uel in suis aedibus degunt, minime eos ad uindicandum hoc priuilegium adiuuantibus.

D. k. April. Constantinopoli Decio uc. cons.