IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.34IN QUIBUS CAUSIS CESSAT LONGI TEMPORIS PRAESCRIPTIO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Marcellinae.

pr.Si is, cui colendum fundum dedisti, post instrumenta, quibus dominium ad te pertinere probari posset, per nouercam tuam subtraxit, hoc solo praescriptione temporis defendi non potest.

2 · Idem AA. et CC. Dionysio.

pr.In seruorum proprietatis negotio cum usucapio locum habeat, ad quaestionem longi temporis praescriptionis superfluo peruenitur.

3 · Idem AA. et CC. Apollinario.

pr.Unus indiuiduum commune pro solido possidens interuallo temporis, quominus socius portionem uindicare uel eum communi diuidundo iudicio prouocare possit, non defenditur, cum neque familiae erciscundae iudicium neque communi diuidundo actio excluditur longi temporis praescriptione.

III k. April. Sirmi CC. conss.

4 · Idem AA. et CC. Liuiae.

pr.Hereditatem quidem petentibus longi temporis praescriptio nocere non potest. uerum his, qui nec pro herede nec pro possessore, sed pro emptore uel donato seu alio titulo res quae hereditariae sunt uel fuerunt possident, cum ab his successio uindicari non possit, nihil haec iuris definitio noceat.

III id. Sept.

5 · Idem AA. et CC. Zosimo.

pr.Si puerum non pro derelicto habitum, sed ab hostibus uulneratum sumptibus tuis, sicut adseueras, liberum existimans curasti longi temporis praescriptione, quominus dominus eius offerens erogata recte uindicet, defendi non potes.