IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.33DE PRAESCRIPTIONE LONGI TEMPORIS DECEM VEL VIGINTI ANNORUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Iuliano pp.

pr.Cum post motam et omissam quaestionem res ad noua dominia bona fide transierint et exinde noui uiginti anni intercesserint sine interpellatione, non est inquietanda quae nunc possidet persona, quae sicut accessione prioris domini non utitur, qui est inquietatus, ita nec impedienda est. quod ei mota controuersia sit.

1Quod si prior possessor inquietatus est, etsi postea per longum tempus sine aliqua interpellatione in possessione remansit, tamen non potest uti longi temporis praescriptione.

2Quod etiam in re publica seruari oportet.

D. III et Antonino AA. conss.

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA.

pr.Longi temporis praescriptio his, qui bona fide coeptam possessionem continuatam nec interruptam inquietudine litis tenuerunt, solet patrocinari.

PP. V k. Dec. Maximo II et Aquilino conss.

3 · Idem AA. et CC. Antonio.

pr.Si uineae, quas mater tua uitrico tuo in dotem dedit, tuae proprietatis sunt nec ulla praescriptio ex transacti temporis prolixitate adoleuit, praeses prouinciae restitui tibi eas efficiet.

4 · Idem AA. et CC. Hermo.

pr.Diutina possessio iure tantum successionis sine iusto titulo obtenta prodesse ad praescriptionem hac sola ratione non potest.

PP. IIII id. April. AA. conss.

5 · Idem AA. et CC. Sotericho.

pr.Nec petentem dominium ab eo, cui petentis solus error causam possessionis sine uero titulo praestitit, silentii longi praescriptione depelli iuris euidentissimi est.

S. Sirmi XI k. Mai. AA. conss.

6 · Pars epistulae Diocletiani et Maximiani AA. et CC. ad Primosum praesidem Syriae.

pr.Si fraude et dolo, licet inter maiores annis, facta uenditio est, hanc confirmare non potuit consequens tempus, cum longi temporis praescriptio in malae fidei contractibus locum non habeat.

Accepta

7 · Idem AA. et CC. Antheae.

pr.Longi temporis praescriptione munitis instrumentorum amissio nihil iuris aufert nec diuturnitate possessionis partam securitatem maleficium alterius turbare potest.

D. prid. k. Ian. AA. conss.

8 · Idem AA. et CC. Celso.

pr.Si is contra quem supplicas matris tuae quondam mancipia quasi filius ex causa tantum adoptionis defendit, adfectio destinatae illicitae adoptionis ad horum dominium ei quaerendum sola non sufficit.

1Quapropter mancipia petere non prohiberis nullam timens temporis praescriptionem, si hoc tantum initio procedente is contra quem supplicas horum possessionem adeptus est.

9 · Idem AA. et CC. Demostheni.

pr.Emptor bona fide contra praesentem decennii praescriptione, cuius initio contestationem haberi sufficit, posteaquam suam impleuerit intentionem petitor, adhibita probatione iustae possessionis defensus absolui recte postulat.

10 · Idem AA. et CC. Regino.

pr.Nec bona fide possessionem adeptis longi temporis praescriptio post moram litis contestatae completa proficit, cum post motam controuersiam in praeteritum aestimetur.

PP. V id. Dec. CC. conss.

11 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.

pr.Super longi temporis praescriptione, quae ex decem uel uiginti annis introducitur, perspicuo iure sancimus, ut, siue ex donatione siue ex alia lucratiua causa bona fide quis per decem uel uiginti annos rem detinuisse probetur, adiecto scilicet etiam tempore prioris possessoris, memorata longi temporis exceptio sine dubio ei competat nec occasione lucratiuae causae repellatur.

D. k. Iun. dn. Iustiniano pp. A. II cons.

12 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Cum in longi temporis praescriptione tres emergebant ueteribus ambiguitates, prima propter res, ubi positae sunt, secunda propter personas, siue utriusque siue alterutrius praesentiam exigimus, et tertia, si in eadem prouincia uel si in eadem ciuitate debent esse personae tam petentis quam possidentis et res, pro quibus certatur: omnes praesentis legis amplectimur definitione, ut nihil citra eam relinquatur.

1Sancimus itaque debere in huiusmodi specie utriusque personae tam petentis quam possidentis spectari domicilium, ut tam is qui dominii uel hypothecae quaestionem inducit quam is qui res possidet domicilium in uno habeant loco, id est in una prouincia. hoc etenim nobis magis eligendum uidetur, ut non ciuitate concludatur domicilium, sed magis prouincia, et si uterque domicilium in eadem habet prouincia, causam inter praesentes esse uideri et decennio agentem excludi.

2De rebus autem, de quibus dubitatio est, nulla erit differentia, siue in eadem prouincia sint siue in uicina uel trans mare positae et longo spatio separatae.

3Sin autem non in eadem prouincia uterque domicilium habeat, sed alter in alia, alius in altera, tunc ut inter absentes causam disceptari et locum esse uiginti annorum exceptioni. nihil enim prohibet, siue in eadem prouincia res constitutae sint siue in alia, super his controuersiam in iudicio prouinciali moueri et multo magis in hac florentissima ciuitate.

3aQuid enim prodest in ipsa prouincia esse possessionem an in alia, cum ius uindicationis incorporale est et, ubicumque res positae sunt, et dominium earum et uinculum ad dominum uel creditorem possit reuerti? ideo enim nostri maiores subtilissimo animo et diuino quodam motu ad actiones et earum iura peruenerunt, ut incorporales constitutae possint ubicumque ius suum et effectum corporalem extendere.

3bSit igitur secundum hanc definitionem causa perfectissime composita et nemo posthac dubitet, neque inter praesentes neque inter absentes quid statuendum sit, ut bono initio et possessione tenentis et utriusque partis domicilio requisito sit expedita quaestio pro rebus ubicumque positis, nulla scientia uel ignorantia expectanda, ne altera dubitationis inextricabilis oriatur occasio.

4Eodem obseruando et si res non soli sint, sed incorporales, quae in iure consistunt, ueluti usus fructus et ceterae seruitutes.

D. V k. Dec. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.