C. 7.32DE ADQUIRENDA ET RETINENDA POSSESSIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Attico.
pr.Per liberam personam ignoranti quoque adquiri possessionem et, postquam scientia interuenerit, usucapionis condicionem inchoari posse tam ratione utilitatis quam iuris pridem receptum est.
PP. VI k. Dec. Dextro II et Prisco conss.
2 · Imp. Alexander A. Gauro.
pr.Minus instructus est, qui te sollicitum reddidit, quasi in uacuam possessionem eius, quod per procuratorem emisti, non sis inductus, cum ipse proponas diu te in possessione fuisse omniaque ut dominum gessisse. licet enim instrumento non sit comprehensum, quod tibi tradita sit possessio, ipsa tamen rei ueritate id consecutus es, si sciente uenditore in possessione fuisti.
3 · Imp. Decius A. Rufo.
pr.Donatarum rerum a quacumque persona infanti uacua possessio tradita corpore quaeritur. quamuis enim sint auctorum sententiae dissentientes, tamen consultius uidetur interim, licet animi plenus non fuisset adfectus, possessionem per traditionem esse quaesitam: alioquin, sicuti uiri consultissimi Papiniani responso continetur, ne quidem per tutorem possessio infanti poterit adquiri.
PP. V k. April. Decio A. II et Grato conss.
4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Nepotianae.
pr.Licet possessio nudo animo adquiri non possit, tamen solo animo retineri potest. si igitur desertam praediorum possessionem non derelinquendi adfectione transacto tempore non coluisti, sed ex metus necessitate culturam eorum distulisti, praeiudicium tibi ex transmissi temporis iniuria generari non potest.
PP. k. Aug. ipsis IIII et III AA. conss.
5 · Idem AA. Mennoni.
pr.Cum nemo causam sibi possessionis mutare possit proponasque colonum nulla extrinsecus accedente causa ex colendi occasione ad iniquae uenditionis uitium esse prolapsum, praeses prouinciae inquisita fide ueri dominii tui ius conuelli non sinet.
6 · Idem AA. et CC. Valerio.
pr.Si nulla iusta ex causa ingressum agrum siue uineas eum cuius meministi praeses reppererit nec ulla praescriptione uestra interpellatur petitio, restituere te possessioni cum omni causa non dubitabit.
S. id. April. AA. conss.
7 · Idem AA. et CC. Asyncrito.
pr.Improba possessio firmum titulum possidendi nullum praestare potest unde ingredientem in uacuam possessionem alieni fundi non consentiente domino uel actore, qui eius rei concedendi potestatem habuit, causam iustam possessionis adipisci non potuisse certum est.
PP. V id. Dec. AA. conss.
8 · Idem AA. et CC. Cyrillo.
pr.Per procuratorem utilitatis causa possessionem et, si proprietas ab hac separari non possit, dominium etiam quaeri placuit.
PP. XVIII k. Mart. Sirmi CC. conss.
9 · Idem AA. et CC. Sergio.
pr.Nec ex uera uenditione possessionem, quam non fuerat emptor adeptus, improbe retinere potest: ac multo minus is, qui adseueratione falsa uelut emptor, cum sine obligatione pignoris pecuniam mutuo dedisset, fundum inrumpens alienum retinendi iustam habet causam.
PP. III non. April. Sirmi CC. conss.
10 · Imp. Constantinus A. ad Maternum.
pr.Nemo ambigit possessionis duplicem esse rationem, aliam quae iure consistit, aliam quae corpore, utramque autem ita demum esse legitimam, cum omnium aduersariorum silentio ac taciturnitate firmetur: interpellatione uero et controuersia progressa non posse eum intellegi possessorem, qui, licet corpore teneat, tamen ex interposita contestatione et causa in iudicium deducta super iure possessionis uacillet ac dubitet.
PP. XI k. Febr. Triueris Volusiano et Anniano conss.
11 · Impp. Arcadius et Honorius AA. Petronio uicario Hispaniarum.
pr.Vitia possessionum a maioribus contracta perdurant et successorem auctoris sui culpa comitatur.
D. XV k. Ian. Mediolano Caesario et Attico conss.
12 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.
pr.Ex libris Sabinianis quaestionem in diuinas nostri numinis aures relatam tollentes definimus, ut, siue seruus siue procurator uel colonus uel inquilinus uel quispiam alius, per quem licentia est nobis possidere, corporaliter nactam possessionem cuiuscumque rei eam dereliquerit uel alii prodiderit, desidia forte uel dolo, ut locus aperiatur alii eandem possessionem detinere, nihil penitus domino praeiudicium generetur, ne ex aliena malignitate alienum damnum emergat, sed et ipse, si liberae condicionis est, competentibus actionibus subiugetur, omni iactura ab eo restituenda domino rei uel ei, circa quem neglegenter uel dolose uersatus est.
1Sin autem necdum sub manibus procuratoris uel coloni uel inquilini uel serui possessio facta est, sed ipse eam accipere desidia uel dolo supersedit, tunc ipse qui eum transmisit ex mala sua electione praeiudicium circa possessionem patiatur, ex memoratarum personarum uel machinatione uel neglegentia accedens.
2Hoc etenim tantummodo sancimus, ut dominus nullo modo aliquod discrimen sustineat ab his quos transmiserit, non ut etiam lucrum sibi per eos adquirat, cum et antiqua regula, quae definiuit deteriorem condicionem per seruum domini nullo fieri modo, tunc locum habet, cum de damno dominus periclitetur, non cum sibi lucrum per seruum adquiri desiderat: salua uidelicet et in hoc casu domino rei uel ei, qui ad eam detinendam praefatas transmiserit personas, aduersus eas omni actione, si qua ex legibus ei competit seruata.