IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.31DE USUCAPIONE TRANSFORMANDA ET DE SUBLATA DIFFERENTIA RERUM MANCIPI ET NEC MANCIPI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Cum nostri animi uigilantia ex iure Quiritum nomen et substantiam sustulerit et communes exceptiones in omni loco ualeant, id est decem uel uiginti uel triginta annorum uel si quae sunt aliae maioris aeui continentes prolixitatem, satis inutile est usucapionem in Italicis quidem solis rebus admittere, in prouincialibus autem recludere. sed et si quis res alienas, Italicas tamen, bona fide possidebat per biennium, miseri rerum domini excludebantur et nullus eis ad eas reseruabatur regressus. quae et nescientibus dominis procedebant: quo nihil inhumanius erat, si homo absens et nesciens tam angusto tempore suis cadebat possessionibus.

1Ideo per praesentem legem et in Italicis solis rebus, quae immobiles sunt uel esse intelleguntur, sicut annalem exceptionem, ita et usucapionem transformandam esse censemus, ut tantummodo et hic decem uel uiginti annorum uel triginta et aliarum exceptionum tempora currant, huiusmodi angustiis penitus semotis.

2Cum autem antiqui et in rebus mobilibus uel se mouentibus, quae fuerant alienatae uel quocumque modo, bona fide tamen, detentae, usucapionem extendebant, non in Italico solo nexu, sed in omnem orbem terrarum, et hanc annali tempore concludebant, et eam duximus esse corrigendam, ut, si quis alienam rem mobilem seu se mouentem in quacumque terra siue Italica siue prouinciali bona fide per continuum triennium detinuerit, is firmo iure eam possideat, quasi per usucapionem ei adquisitam.

3Hoc tantummodo obseruando, ut in his omnibus casibus ab initio bona fide eam capiat, secundum quod exigit longi temporis praescriptio, et ut continuetur ei possessio etiam anterioris iusti possessoris et connumeretur in decennium uel uiginti annorum spatium uel triennium. Quod et in rebus mobilibus obseruandum esse censemus, ut in omnibus iusto titulo possessionis antecessoris iusta detentio, quam in re habuit, non interrumpatur ex posteriore forsitan alienae rei scientia, licet ex titulo lucratiuo ea coepta est.

4Ita etenim ampliatur quidem longi temporis materia, quae ei subdita est, minuitur autem usucapionum compendiosa dominis iactura et eius iura nocentia.

5Cum etiam res diuidi mancipi et nec mancipi sane antiquum est et merito antiquari oportet, sit et rebus et locis omnibus similis ordo, inutilibus ambiguitatibus et differentiis sublatis.

D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.