IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.30COMMUNIA DE USUCAPIONIBUS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Alexander A. Sabino.

pr.Qui ex conducto possidet, quamuis corporaliter teneat, non tamen sibi, sed domino rei creditur possidere. neque enim colono uel conductori praediorum longae possessionis praescriptio quaeritur.

PP. VII k. April. Alexandro A. II et Marcello conss.

2 · Idem A. Onesimae.

pr.Iam pridem quidem mancipium, de quo supplicas, comparasse te dicis: sed si cogitaueris fisci mei rem usucapi non posse, respondere te actionibus fisci mei intellegis nec alias posse proprietatem obtinere, quam si non ex ancilla fiscali natum fuisse constiterit.

PP. non. Mart. Pompeiano et Peligno conss.

3 · Idem A. Pantherio.

pr.Si mala fide seruum tuum sciens Antiochus tenuit, intentionem tuam contra successorem eius, licet bona fide possidet, propter initii uitium usucapio non absumpsit.