C. 7.29DE USUCAPIONE PRO HEREDE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Zoilo.
pr.Cum pro herede usucapio locum non habeat, intellegis neque matrem tuam, cui heres extitisti, neque te usu mancipia ex ea causa capere posse.
PP. VII k. Iul. Romae Laeto et Cereale conss.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Marinae.
pr.Nihil pro herede posse usucapi suis existentibus heredibus obtinuit.
PP. V k. Febr. AA. conss.
3 · Idem AA. et CC. Diocletiano.
pr.Opinione falsa mortis pro herede possessio rerum absentis procedere non potest.
4 · Idem AA. et CC. Serapioni.
pr.Usucapio non praecedente uero titulo procedere non potest nec prodesse neque tenenti neque heredi eius potest, nec obtentu uelut ex hereditate, quod alienum fuit, domini intentio ullo longi temporis spatio absumitur.
D. VII k. Ian. CC. conss.