C. 7.41DE ADLUVIONIBUS ET PALUDIBUS ET DE PASCUIS AD ALIUM STATUM TRANSLATIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Gordianus A. Marco.
pr.Quamuis fluminis naturalem cursum opere manu facto alio non liceat auertere, tamen ripam suam aduersus rapidi amnis impetum munire prohibitum non est. et cum fluuius priore alueo derelicto alium sibi facit, ager quem circumiuit prioris domini manet. quod si paulatim ita auferat aliique parti applicet, id adluuionis iure ei quaeritur, cuius fundus crescit.
PP. III k. Dec. Gordiano A. et Auiola conss.
2 · Imppp. Arcadius Honorius et Theodosius AAA. Caesario pp.
pr.Hi, quos inundatio Nili fluminis reddidit ditiores, pro terris quas possident tributorum praestationem agnoscant. et qui suum deplorant patrimonium imminutum, alieno saltem functionis onere liberentur et nostrae serenitatis largitate defensi, locorum etiam possessione contenti, pro agitandi census examine respondeant deuotioni.
D. III id. Iun. Theodosio A. et Rumorido conss.
3 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Cyro pp.
pr.Ea, quae per adluuionem siue in Aegypto per Nilum siue in aliis prouinciis per diuersa flumina possessoribus adquiruntur, neque ab aerario uendi neque a quolibet peti nec separatim censeri uel functiones exigi hac perpetuo lege ualitura sancimus, ne uel adluuionum ignorare uitia uel rem noxiam possessoribus uideamur indicere.
1Similiter ne ea quidem, quae paludibus antea uel pascuis uidebantur adscripta, si sumptibus possessorum nunc ad frugum fertilitatem translata sunt, uel uendi uel peti uel quasi fertilia separatim censeri uel functiones exigi concedimus, ne doleant diligentes operam suam agri dedisse culturae nec diligentiam suam sibi damnosam intellegant.
2Cuius legis temeratores quinquaginta librarum auri condemnatione coerceri decernimus: inter quos habendum est officium quoque tuae sedis excelsae, si aliquid eiusmodi suggesserit disponendum uel si preces instruxerit petitoris.
D. XI k. Oct. Constantinopoli Valentiniano A. V et Anatolio conss.