C. 7.26DE USUCAPIONE PRO EMPTORE VEL TRANSACTIONE
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Flauiano.
pr.Mancipia tua si ab eis distracta sunt, qui ius uendendi non habuerunt, uindicare ea potes. nec enim usucapi ab emptoribus potuerunt, cum illicita uenditione furtum contractum sit.
PP. id. Aug. Antonino A. IIII et Balbino conss.
2 · Imp. Alexander A. Marcellino.
pr.Si contra defuncti uoluntatem seruos, quos propter perfectae artis peritiam heredibus suis defunctus seruari testamento praecepit, tutores uendiderunt, usucapi non potuerunt.
D. V non. Mart. Iuliano et Crispino conss.
3 · Idem A. Nepotillae.
pr.Si matrem eius, cuius nomine quaestionem pati dicis, bona fide emptam possidere coepisti, etiamsi ipsa in causam furtiuam incidit, tamen postea conceptum apud te partum usucapere potuisti.
4 · Idem A. Achilleo.
pr.Venditioni ancillae consensum dedisse diuersam partem si probaueris, retractando contractum, quem ipsa ratum habuit, non audietur. sed et hac probatione cessante si bona fide emptam ancillam uenditore bona fide distrahente temporis spatio usuceperis, intentio proprietatem uindicantis tenere non potest.
PP. III id. April.
5 · Imp. Gordianus A. Marino.
pr.Si partem possessionis mala fide possessor uenumdedit, id quidem, quod ab ipso tenetur, omnimodo cum fructibus recipi potest, portio autem, quae distracta est, ita demum recte petitur a possidente, si sciens alienam comparauit uel bona fide emptor nondum compleuit usucapionem.
1Violenter autem possessione amissa, priusquam in domini potestatem perueniat, usucapio emptori, etsi bona fide mercatus est, non competit.
PP. XII k. April. Pio et Pontiano conss.
6 · Imp. Philippus A. cum consilio collocutus dixit:
pr.Cum sit probatum rem pignori fuisse obligatam et postea a debitore distractam, palam est non potuisse eam quasi furtiuam usucapi.
Sine die et consule
7 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Pecudi.
pr.Sciens seruum alienum citra domini uoluntatem uenumdans furtum committit. quod rei uitium, priusquam ad dominum eius reuertatur possessio, non permittit usucapionem fieri, licet bona fide possideatur.
D. V id. Febr. CC. conss.
8 · Idem AA. et CC. Seuero.
pr.Ex causa transactionis habentes iustam causam possessionis usucapere possunt.
9 · Idem AA. et CC. Gaio.
pr.Eum, qui a pupillo sine tutoris auctoritate distrahente comparauit, nullum temporis spatium defendit. sed si locupletior factus emptoris pecunia post pubertatem occasionem iuris ad iniquum trahat compendium, doli mali submouebitur exceptione.
S. VIII id. Dec. CC. conss.