IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.25DE NUDO EX IURE QUIRITIUM TOLLENDO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.

pr.Antiquae subtilitatis ludibrium per hanc decisionem expellentes nullam esse differentiam patimur inter dominos, apud quos uel nudum ex iure Quiritum uel tantummodo in bonis reperitur, quia nec huiusmodi esse uolumus distinctionem nec ex iure Quiritum nomen, quod nihil aenigmate discrepat nec umquam uidetur neque in rebus apparet, sed est uacuum et superfluum uerbum, per quod animi iuuenum, qui ad primam ueniunt legum audientiam, perterriti ex primis eorum cunabulis inutiles legis antiquae dispositiones accipiunt. sed sit plenissimus et legitimus quisque dominus siue serui sui siue aliarum rerum ad se pertinentium.