IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.24DE SENATUS CONSULTO CLAUDIANO TOLLENDO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Iustinianus A. Hermogeni magistro officiorum.

pr.Cum in nostris temporibus, in quibus multos labores pro libertate subiectorum sustinuimus, satis esse impium credidimus quasdam mulieres libertate sua fraudari et, quod ab hostium ferocitate contra naturalem libertatem inductum est, hoc a libidine nequissimorum hominum inferri, Claudianum senatus consultum et omnem eius obseruationem circa denuntiationes et iudicum sententias conquiescere in posterum uolumus, ne, quae libera constituta est, uel semel decepta uel infelici cupidine capta uel alio quocumque modo contra natalium suorum ingenuitatem deducatur in seruitutem et sit pessimum dedecus cognationis suae fulgori, ut, quae forsitan decoratos dignitatibus habeat cognatos, haec in alienum cadat dominium et dominum pertimescat forsitan cognatis suis inferiorem. quod et in libertis obseruari oportet: semel etenim libertate potitam per tale dedecus in seruitutem reduci religio temporum meorum nullo patitur modo.

1Sed ne serui uel adscripticii putent sibi impunitum esse tale conamen, quod maxime in adscripticios uerendum est, ne liberarum mulierum nuptiis ab his excogitatis paulatim huiusmodi hominum condicio decrescat, sancimus, si quid tale fuerit uel a seruo uel adscripticio perpetratum, liberam habere potestatem dominum eius siue per se siue per praesidem prouinciae talem seruum uel adscripticium castigatione competenti corrigere et abstrahere a tali muliere. quod si neglexerit, sciat in suum damnum huiusmodi desidiam reuersuram.