C. 7.23DE PECULIO EIUS QUI LIBERTATEM MERUIT
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Rufino.
pr.Longe diuersam causam eorum, qui a superstitibus manumittuntur, item illorum, quibus testamento libertas relinquitur, esse dissimulare non debueras, cum superiore quidem casu concessum tacite peculium, si non adimatur, posteriore uero, nisi specialiter fuerit datum, penes successorem remanere sit iuris euidentis.
S. V non. Oct. CC. conss.