C. 7.22DE LONGI TEMPORIS PRAESCRIPTIONE, QUAE PRO LIBERTATE ET NON ADVERSUS LIBERTATEM OPPONITUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Muciano.
pr.Mala fide morato in libertate diu prodesse non potest temporis praescriptio. unde cum confitearis fuga te ab eo cuius meministi recessisse, intellegis ex hoc solo sine dolo malo in possessione te libertatis non esse.
D. X k. Sept. AA. conss.
2 · Idem AA. et CC. Carterio.
pr.Praestat firmam defensionem libertatis ex iusto initio longo tempore obtenta possessio. fauor enim libertatibus debitus et salubris iam pridem ratio suasit, ut his, qui bona fide in possessione libertatis per uiginti annorum spatium sine interpellatione morati essent, praescriptio aduersus inquietudinem status eorum prodesse deberet, ut et liberi et ciues fiant Romani.
D. VII k. Iul. Antiochiae Constantio III et Maximiano III CC. conss.
3 · Exemplum sacrarum litterarum Constantini et Licinii AA. ad Dionysium uice praefectorum agentem.
pr.Solam temporis longinquitatem, etiamsi sexaginta annorum curricula excesserunt, libertatis iura minime mutilare oportere congruit aequitati.
D. III k. Mai. Volusiano et Anniano conss.