C. 7.21NE DE STATU DEFUNCTORUM POST QUINQUENNIUM QUAERATUR
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Niconi.
pr.Aditus competens iudex causam praescriptionis examinabit et, si Domitiae patronum, qui ciuis Romanus in diem mortis uixit, ante quinque annos, quam lis bonorum mulieris inchoaretur, uita decessisse constiterit, libertae status ex persona manumissoris non retractabitur.
2 · Idem AA. Maximo.
pr.Si is, qui te heredem fecit, propter matris condicionem seruus dicitur et mater ante quinque annos litis motae uita decessit, praescriptioni locus erit, cum quaeri de statu non possit, nisi de condicione matris retractaretur. haec ita, si, quamdiu uixit, sine interpellatione ut ciuis Romana egit.
PP. id. Sept. Antonino A. II et Geta C. II conss.
3 · Imp. Alexander A. Olympiadi.
pr.Quamuis defunctus sit maritus quondam tuus, cui status quaestio inferebatur, causa tamen etiam post obitum eius propter emolumentum successionis durat eamque apud eum, qui de hereditate uel de singulis rebus iudicaturus est, decidi oportet.
4 · Idem A. Marciano.
pr.Si is, quem seruum tuum fuisse et a fratre tuo manumissum atque heredem scriptum proponis, ut ciuis Romanus uixit nec intra quinquennium post mortem eius status quaestionem mouere coepisti, intellegis neque heredibus ab eo scriptis neque his, quos liberos esse uoluit, controuersiam te contra formam senatus consulti facere posse.
1Quod si prius, quam id spatium temporis excederet, agere coepisti, et peculium eius more iudiciorum persequi et cum manumissis ordinata lite secundum formam edicti experiri non prohiberis.
PP. V id. Iun. Modesto et Probo conss.
5 · Imp. Gordianus A. Seuero.
pr.Quod est constitutum post quinquennium de statu defunctorum quaestionem incipere non posse, ad speciem emancipationis, iure nec ne perfecta sit, minime pertinet.
6 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. Pollae.
pr.Si mater tua quasi ingenua communi opinione uixit et quinquennium a die mortis eius excessit, potes rem publicam et pupillos, si tibi status quaestionem mouere temptauerint, nota praescriptione repellere.
1An autem pro ingenua in diem mortis egerit, in iudicio requiretur. quod si uarietas interueniat, posteriora tempora spectari conuenit.
PP. VI id. Iun. Saeculare II et Donato conss.
7 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Heliodoro.
pr.Si pater tuus ueluti ingenuus uixit nec status controuersiam, quasi fisci seruus esset, apud praesidem prouinciae, qui super huiusmodi quaestionibus iudicare solet, sed apud curatorem rei publicae non competentem iudicem passus est, postque mortem eius quinquennium fluxit, status tuus ex praescriptione, quae ex senatus consulto emanat, protectus est.
8 · Idem AA. et CC. Theodoro.
pr.Repetitio peculii rerum serui tui, si nullo iusto titulo intercedente corpora ab aliquo possideantur, nulla temporis praescriptione mutilabitur. nec enim senatus consultum, quo super non retractandis defunctorum statibus sancitum est, interuenit, si defunctus in fuga conuersatus atque latitans decessit.
D. X k. Dec. Mel. Diocletiano et Maximiano AA. conss.