C. 7.27DE USUCAPIONE PRO DONATO
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Macedonio.
pr.Siue fuit dominus, qui tibi loca de quibus supplicasti donauit, siue a non domino bona fide donata suscepisti eaque usucepisti, auferri tibi quod iure quaesitum est non potest.
PP. V id. Mart.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Capitoni.
pr.Donantem ancillam alienam nihil domino deminuere non est ambigui iuris: furtum etiam contrahere citra uoluntatem domini contractantem, ut eius rei nec usucapio possit procedere.
S. V id. April. AA. conss.
3 · Idem AA. et CC. Rhodano.
pr.Irritam facere donationem perfectam nemini licet. utque hoc uerum est, sic error falsae causae ratione fidei bonae non defenditur. quod et in dominio pro usucapione quaerendo seruatur.