IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.18QUIBUS AD LIBERTATEM PROCLAMARE NON LICET ET DE REBUS EORUM, QUI AD LIBERTATEM PROCLAMARE NON PROHIBENTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Gordianus A. Proculo.

pr.Dispar causa est eius, qui dissimulata condicione sua distrahi se passus est, et eius qui pretium participatus est. nam superiori quidem non denegatur libertatis defensio, posteriori autem, et si ciuis Romanus sit et participatus est pretia, libertas denegatur.

1Eandemque et in eo distinctionem adhibendam, cui fideicommissaria libertas debetur, meritissimo iuris auctores responderunt.

PP. k. Mai. Gordiano A. et Auiola conss.

2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Melanae.

pr.De latronum familia descendentibus ex largitione principali uel auctoritate fiscali seruis factis retro principes libertatem denegari decreuerunt.

3 · Imp. Constantinus A. ad Maximum pu.

pr.Si quis in libertatem proclamauerit, id, quod apud se esse eius qui se dominum dicit profitebitur, quoniam de eo non dubitatur, reddi ac referri iudex protinus pronuntiabit.

1Quod uero petitur, si fuerit negatione dubium, per cautionem conseruabitur ac petitio differetur, ut, si fuerit approbata libertas, (quoniam et ipsis, qui his rem commiserunt, medendum est) gestarum rerum ab eodem ratio atque omne quod debebitur reposcatur, ut seruitute depulsa qui pro domino quondam fuerat habeat, quod ut seruo dominii iure largitus est et quae ex earum rerum quaestu ac fructibus conciliata sunt et quae de furtiuis compendiis obscure capta ac parata sunt, cum liberum esse non oporteat, quod apud seruum dominus peculii nomine collocauerat.

2Ea uero, quae testamento uel donatione quaesita sunt aut quae ex earum rerum emolumentis empta confectaque sunt, eidem ingenuo deputentur. quae tamen uniuersa exacto libertatis iudicio, quae a supra dictis rebus discernantur, in sequestro esse oportet, ut his ab utroque deductis atque in medio iure collocatis ad eorum proprietatem uterque contendat.

D. XV k. Iun. Thessalonica Seuero et Rufino conss.