IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 7

C. 7.17DE ADSERTIONE TOLLENDA

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.

pr.Lites super seruili condicione mouendas ad clementiorem tam examinationem quam terminum transferimus iubentes, si quis uel adhuc seruiens liberum se esse dixerit uel in libertate commorans ad seruitutem uocatus fuerit, adsertoris difficultatem in utroque casu cessare ipsumque per se ad intentiones eius qui dominum sese adserit respondere et, si ex possessione libertatis ad seruitutem ducitur, etiam procuratorem dare minime prohiberi, quod his, qui ex seruitute ad libertatem prosiluerint, penitus interdicimus: illis legibus, quae dudum et secunda et tertia uice adsertorias lites examinari praecipiebant, in posterum conquiescentibus, cum sit iustum primam definitionem in suis manere uiribus, cum prouocatio nulla oblata fuerit: qua porrecta, ad similitudinem aliorum negotiorum iudex, ad quem res ex prouocatione ducitur, eam examinabit, cuius et ipsius iudicium ad secundam exquisitionem minime deducetur occasione legum, quae super adsertoriis litibus positae sunt.

1Super peculio etiam eorum uel aliis rebus aut causis ueterem defensoris obseruationem tollimus, praecipientes illorum tantummodo peculia, qui ex possessione seruitutis super libera condicione litigant, aliasque res quae uindicantur in tuto pro dispositione iudicis collocari.

2Omnes uero, qui pro libertate periclitantur, si quidem possint fideiussorem dare, eum exigi: sin uero re uera datio eius impossibilis eis sit hocque iudici manifeste ostendatur, iuratoriae cautioni committi: scientes quod, si post huiusmodi expositionem afuerint et edictis citati in absentia nihilo minus per unum annum durauerint, omnimodo seruituti obnoxii erunt et eius dominio, qui litem eis intulit, sine ulla dubitatione adsignabuntur.

3Scire uero eos uolumus, qui aliquem ad seruitutem uocant, quod, si post primam accusationem in quocumque iudicio uel ex diuali iussione factam et admonitionem ei oblatam, qui seruus esse dicitur, in alio iudicio eum accusauerint (praeterquam si eius occasionem ipse qui seruus esse dicitur praestiterit), etsi domini sint, suo iure priuabuntur.

D. III id. Dec. dn. Iustiniano pp. A. II cons.

2 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Expeditam antea quaestionem, in praesenti autem ex nostra lege, quam de adsertione tollenda posuimus, in quandam difficultatem incidere periclitantem, compendioso remedio fulciendam esse censemus.

1Cum enim per adsertores super libertate iudicium agitabatur, si in medio adsertore litem agente adsertus ab hac luce fuerit subtractus, necessitas imponebatur nihilo minus adsertori litem implere, ut emptor, si uictus erat et pro libertate fuerat pronuntiatum, habeat regressum aduersus uenditorem, ut ei quasi liberae personae uenditor reddat id, quod emptionali instrumento continebatur uel natura contractus exigebat.

2In praesenti autem, quia adsertorum uana nomina reiecta sunt, si persona pro cuius condicione lis agitur, mortua fuerit, quemadmodum iudicium potest adimpleri una tantummodo persona in iudicium ueniente?

3Sancimus itaque in praesenti casu licentiam esse emptori aduersus suum auctorem uenire, quatenus uel ostendat uenditor seruum se uendidisse uel, si non potuerit, quasi libera persona uendita euictionis periculum ad eum reuertatur.

D. k. Sept.