C. 7.16DE LIBERALI CAUSA
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Antoninus A. Saturninae.
pr.Rem quidem illicitam et inhonestam admisisse confiteris, quia proponis filios ingenuos a te uenumdatos. sed quia factum tuum filiis obesse non debet, adi competentem iudicem, si uis, ut causa agatur secundum ordinem iuris.
PP. V id. Febr.
2 · Idem A. Vereniano.
pr.Si hi, quos seruos tuos esse dicis, liberi esse a diuersa parte dicuntur. de statu eorum more solito quaeri oportet: nec enim res iudicata, qua de proprietate eorum pronuntiatum est, opponi causae liberali potest.
D. non. Febr. Romae Messala et Sabino conss.
3 · Imp. Alexander A. Quirino.
pr.Si liber homo alienae ancillae contubernium sequatur, licet ei fuerit denuntiatum, ut se abstineret, seruus domini mulieris non fit.
PP. non. Febr. Fusco et Dextro conss.
4 · Idem A. Iucundo.
pr.Si is, quem in seruitutem petebas, liber quamuis absente te causa cognita pronuntiatus est, secunda in seruitutem petitio eius dari tibi non debet. sed si, posteaquam cognouisti de sententia iudicis, appellasti, an iure lata sit, in auditorio quaeretur.
5 · Idem A. Sabino.
pr.Non ideo minus in libertatem proclamare potest ea, quam ancillam tuam esse dicis, quia eam uendente fisco comparasti.
1Sed nec hoc ad praescriptionem operatur, quod uenditionis tempore maior uiginti annis fuit, cum aetatis adlegatio non alias possit praescriptionem aduersus ciuem Romanum accommodare, quam si participandi pretii gratia consensum seruituti dedisse probetur.
2Probationis sane onus, cum ex seruitute in libertatem adseritur, ad se recipit. qui si adfirmationem suam non impleat, inconcussum possessionis ius obtinebis.
6 · Impp. Valerianus et Gallienus AA. et Valerianus nobilissimus Caesar Vausumetio.
pr.Nec si uolens scripsisses seruum te esse, non liberum, praeiudicium iuri tuo aliquid comparasses: quanto nunc magis, cum eam scripturam dare compulsum te esse testaris?
P.
7 · Imp. Aurelianus A. Secundo.
pr.Si ab eo cuius seruus fuisti manumissus es, frustra libertatis controuersiam sustines, maxime ab herede eius qui manumisit, cum, etsi iure libertas non processit, respectu tamen aditae hereditatis uoluntatem defuncti suo consensu firmare debuit.
8 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Veneriae.
pr.Cum adfirmes placuisse quondam domino tuo, ut pro te et filia tua dato nummo certae quantitatis uos manumitteret, et te tantummodo liberauit, aditus rector prouinciae hortabitur eum salua reuerentia, quam patrono liberti solent exhibere, placito suo stare.
PP. prid. ... Sept. Maximo II et Aquilino conss.
9 · Idem AA. et CC. Proculo.
pr.Cum precum tuarum conceptio, licet eum contra quem supplicas ex ancilla natum esse expresserit, tamen nomini cognomen, quo liberi dumtaxat nuncupantur, addiderit et non seruum esse, sed seruili macula adspersum comprehenderit, contra eum qui seruus non est supplicasse te intellegitur.
10 · Idem AA. et CC. Stratio.
pr.Liberos priuatis pactis uel actus quacumque administrati ratione non posse mutata condicione seruos fieri certi iuris est.
D. IIII non.
11 · Idem AA. et CC. Faustino.
pr.Non mutant serui statum, si ad ciuiles honores illicite atque improbe adspirauerint. unde si status moueatur quaestio, intellegere uobis licet nihil prodesse posse, quod pater uester honores ciuiles gessit. sollemnibus itaque ordinatis apud praesidem prouinciae de statu uestro cognoscetur.
12 · Idem AA. et CC. Secundo.
pr.Si liberum te natum aliquis comparauit, statum retines, quem antea habuisti. si uero ex ancilla editum naturalis pater idemque dominus distraxit ac post emptori pretium soluisti, non idcirco libertatem consecutus es.
PP. XVIII k. Mai. AA. conss.
13 · Idem AA. et CC. Antistiae.
pr.Principaliter de statu defuncti agi non potest. si uero ex peculio quondam eius, quem tibi bona reliquisse commemoras, res uindicentur uel eius filiis moueatur status quaestio, haec omnia sollemniter praesidali notione decidi debent.
D. V k. Mai. AA. conss.
14 · Idem AA. et CC. Quintianae.
pr.Lite ordinata in possessione libertatis is, de cuius libertate quaeritur, constituitur et interim pro libero habetur.
D. IIII k. Mai. Heracleae AA. conss.
15 · Idem AA. et CC. Palladio.
pr.Nec omissa professio probationem generis excludit nec falsa simulata ueritatem minuit. cum itaque ad examinationem ueri omnis iure prodita debeat admitti probatio, aditus praeses prouinciae sollemnibus ordinatis, prout iuris ratio patitur, causam liberalem inter uos decidi prouidebit.
16 · Idem AA. et CC. Diogeniae.
pr.Si ministerium quasi libera exhibuisti ac te nesciente quasi ancilla in dotem data conscriptum instrumentum est, nihil haec libertati tuae nocere potuerunt, maxime cum te minorem aetate fuisse commemores et placuerit minores uiginti annis nulla ratione mutare statum ac pro liberis seruos fieri, ne ante libertatem inconsulte amittant, quam aliis propter aetatis rationem sine consilio praestare non possunt.
PP. VI id. Mai. Hadrianopoli AA. conss.
17 · Idem AA. et CC. Regino.
pr.Multis rationibus natalibus ingenuis fratribus natis, post delictis uel casibus interuenientibus singulorum causae status separantur.
1Nihil itaque prohibet eundem et tibi non mouere quaestionem et eos, quos fratres tuos adseueras, in seruitutem uindicare siue retinere.
2Igitur ad demonstrandam fratrum tuorum libertatem aliae sunt probationes necessariae: nam quod tibi non mouetur quaestio libertatis, eorum non idoneam constat habere probationem.
S. X k. Iun. AA. conss.
18 · Idem AA. et CC. Zotico.
pr.Ad probationem ingenuitatis ab eo, contra cuius successores postulas, facta tibi locatio non sufficit, nec tamen hoc solum ad seruitutis uinculum argumentum est idoneum.
S. id. Iul. Philippopoli AA. conss.
19 · Idem AA. et CC. Paulo.
pr.Principaliter causam eius de quo supplicas esse quam tuam perspicimus. nam cum te eum ad libertatem produxisse profitearis, illius interest magis sollemniter suum tueri statum et consequenter tua etiam agetur causa: nam si ab eo, contra quem fundis preces, seruus dicatur eique libertas ex manumissione tua uindicetur, probatio seruitutis originis et beneficium manumissionis libertatem illi adsignans tuum etiam ius patronatus tuetur. si uero consentiat seruituti, tunc iure concesso adito praeside prouinciae eum inuitum etiam defendere poteris.
20 · Idem AA. et CC. Aeternali.
pr.Sicut semel praestitam libertatem reuocari non licet, sic per ea, quae non manumittendi causa domini cum seruis propriis agunt, nihil sibi detrahunt.
S. VI k. Sept. AA. conss.
21 · Idem AA. et CC. Thallusae.
pr.Eam, quae in possessione libertatis non sine dolo malo reperitur, in seruitutem constitutae simile habere praeiudicium edicto perpetuo ‘si controuersia erit, utrum ex seruitute in libertatem petatur an ex libertate in seruitutem’ sui conceptione manifeste probatur, nec quicquam ancillae dolus proprii iuris dominis aufert.
S. non. Oct. Sirmi AA. conss.
22 · Idem AA. et CC. Pardaleae.
pr.Parentes natales, non confessio adsignat. quapropter si ex ancilla nata post ad libertatem manumissa peruenisti, te uelut ex altera natam ancilla seruam professa quaesitam manumissione libertatem huiusmodi simulatione uel errore amittere minime potuisti, cum serui nascantur ratione certa, non confessione constituantur.
D. V k. Dec. AA. conss.
23 · Idem AA. et CC. Musciae.
pr.Si tibi testamento directa libertas a domino relicta est et ex eo successerunt scriptae filiae, non idcirco, quod secundum eius uoluntatem uel contra de filiis uni praestas obsequium, ceterae filiae tuam rescindere possunt libertatem.
24 · Idem AA. et CC. Sebastiano.
pr.Interrogatam et professam apud acta se esse ancillam huiusmodi factum defensionem libertatis non excludit.
S. IIII k. Ian. AA. conss.
25 · Idem AA. et CC. Licentiano.
pr.Sicut praetermissa instrumenta manumissionis recte factae nullum adferunt praestitae libertati uitium, ita si seruum ad libertatem produxisti, instrumentorum amissio nihil ei nocere potest.
S. V id. Febr. CC. conss.
26 · Idem AA. et CC. Molento.
pr.Sicut datam libertatem manumissis adimere patronus non potest, ita manumissionis instrumentum praestare cogitur.
S. VII id. Mart. CC. conss.
27 · Idem AA. et CC. Aurelio Asterio.
pr.Arrianus si mota quaestione a Leonide liber fuit pronuntiatus, in seruitutem a uicto iterum non recte petitus est.
1Coheres etiam tibi ab Arriano datus colludens cum eo siue heredibus ipsius, qui status mouerat quaestionem, nihil tibi obfuit, nec quae in confessionem inter eos uenerunt, statum ueritatis uel nomen substantiae defuncti mutare potuerunt.
D. III k. April. Sirmio CC. conss.
28 · Idem AA. et CC. Eurymedonti.
pr.Aui paterni magistratu functi dignitas ad libertatis probationem nihil nepoti prodest, si quidem in liberali causa matris, non patris inspiciatur condicio. sed nec materni aui sola sufficit, cum, licet auia quoque libera probari possit, multis tamen ex causis status mutari consueuerit.
Sirmi IIII id. April. AA. conss.
29 · Idem AA. et CC. Troilae.
pr.De ancilla matre natam et ab eo redemptam, in cuius fuit contubernio, si non manumittitur, in seruitute permanere non ambigitur.
30 · Idem AA. et CC. Eutychio.
pr.Solo obsequii non praestiti uelamento data libertas rescindi non potest.
31 · Idem AA. et CC. Corsianae.
pr.Si tibi seruitutis improbe moueatur quaestio, sollemnibus ordinatis de calumnia uel iniuria, prout uindictae uiam elegeris, habita contestatione, posteaquam seruus non esse fueris pronuntiatus, aduersus eam sententiam postulare potes, tunc demum de his etiam quae direpta probaueris restitutionem, cum pro libertate fuerit pronuntiatum, petiturus.
S. V id. Oct. CC. conss.
32 · Idem AA. et CC. Athenaidi.
pr.Subscriptio filii domini manumittentis nec addere secuta nec omissa detrahere libertati quicquam potest.
D. non. Nou. CC. conss.
33 · Idem AA. et CC. Melitianae.
pr.Licet accepta pecunia dominus te manumisit, tamen tributa libertas rescindi non potuit.
S. IIII id. Nou. CC. conss.
34 · Idem AA. et CC. Hermionae.
pr.Libera concubinatus ratione non constituitur ancilla.
D. id. Nou. CC. conss.
35 · Idem AA. et CC. Atellio.
pr.Non idcirco minus, quod pupilli res uelut tutor administrasse dicitur, ex eius persona seruitutis pati quaestionem potest.
Sirmi non. Dec. CC. conss.
36 · Idem AA. et CC. Theodorae.
pr.Post certi temporis ministerium ancillae liberam eam esse cum ea paciscendo conuentionis obtemperandi legi domina nullam habet necessitatem utque hoc uerum est, ita e contrario si filios suos constituta cum his libera in ministerium tibi tradere promisisse probetur, parere placitis non compellitur.
37 · Idem AA. et CC. Olympio.
pr.Si filium tuum liberum genero uendidisti, qui tam proxima necessitudine coniunctus condicionis ignorantiam simulare non potest, utrisque sociis criminis accusator deest.
38 · Idem AA. et CC. Philoserapi.
pr.Non idcirco minus, quod te limenarcha creato nemo contradixit, rei publicae nomine moueri tibi status quaestio potest.
D. XVI k. Ian. Nicomediae CC. conss.
39 · Idem AA. et CC. Eutychio.
pr.Liberos uelut seruos profitentes statum eorum mutare non posse constat.
S. VII k. Ian. Sirmi CC. conss.
40 · Exemplum sacrarum litterarum ad Verinum.
pr.Iuxta edicti nostri continentiam in liberalibus quoque negotiis, siue de libertinitate siue de ingenuitate mouentur, absente nihilo minus una parte causam discuti et pro iustitiae ratione sententiam proferri nihil prohibet.
41 · Impp. Constantinus et Licinius AA. ad Titianum praesidem Cappadociae.
pr.Iubemus omnes epistulas actricis, quas ad Aelium tamquam principalem fecerat, inanes et uacuas esse atque in irritum deuocari ac de ingenuitate eiusdem Aelii requiri nec mulieri id obesse, quod ad eum tamquam decurionem ac principalem scripserit, uel id, quod idem se finxerit decurionem uel principalem, maxime cum non solum testium professione et cognationis eius, quae iugum seruile agnoscit, uerum etiam uoce propria eiusdem Aelii apud aliud iudicium patuerat, quod condicionis seruilis uideretur.
42 · Imp. Constantinus A. ad Maximum pu.
pr.Placuit eos qui nascuntur matrum condicionibus uti, quarum mox uisceribus exponuntur. ante litem uero nati suo omnes nomine in quaestionem uocentur, quoniam hos solos, qui in lite nati erunt, omnem fortunam matrum complecti oportet et aut iustis tradi dominis aut libertate cum lucis auctoribus frui.
D. prid. id. Iun. Sirmio Probiano et Iuliano conss.