C. 7.15COMMUNIA DE MANUMISSIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Iustinianus A. Iuliano pp.
pr.Sancimus, si proprietarius seruo, cuius usus fructus ad alium pertinebat, libertatem imposuit, non secundum antiquam obseruationem et libertatem cadere et eum sine domino intellegi esse, sed nec inueniri personam, cui res ad se uenientes adquirat: sed si tam proprietarius quam usufructuarius libertatem ei consentientes imposuerant, pleno iure liberum eum effici et, si quid postea sibi adquisierit, hoc in bonis suis habere.
1Sin autem proprietarius solus libertatem imposuerit usufructuario minime consentiente, sit quidem ille, qui libertatem a proprietario accepit, inter libertos proprietarii connumeratus et, si quid in medio possedit, hoc sibi adquirat, sibi habeat, suae posteritati relinquat, saluo patronatus iure per omnia custodiendo, nisi et hoc ei legibus fuerit remissum.
1aIpse tamen libertus quasi seruus apud usufructuarium permaneat, donec usufructuarius uiuit uel usus fructus non legitimo modo peremptus est. etenim si finem usus fructus quocumque modo accipiat, tunc facultas ei tribuitur quo maluerit degere modo. si uero adhuc superstite usufructuario ab hac luce fuerit libertus exemptus, hereditas eius legitimum tramitem sequatur.
2Sin autem usufructuarius tantummodo libertatem imposuerit, si quidem hoc modo, ut cedat usu fructu proprietario, plenissimum ius habeat in seruo proprietarius et omnia ei seruus adquirat secundum ea, quae generaliter in seruos et dominos constituta sunt.
2aSin uero gratias agendo usufructuarius eum ab usu fructu liberauerit et libertate donauerit, tunc maneat quidem seruus proprietario suo adnexus, sed non necessitas ei imponatur, donec uiuit usufructuarius uel usus fructus constare potest, obseruare proprietarium et quaedam ministeria ei adimplere, sed iudices nostri eum in quiete tueantur. post usufructuarii autem mortem uel usus fructus quocumque modo interemptionem tunc seruiat quidem domino et omnia, quae in medio ad eum perueniant, haec suo domino adquirat.
2bEt sit ex nostra constitutione haec separatio inter seruos et liberos et non secundum ius antiquum idem seruus remaneat et nullum respiciat dominum.
3Illud quoque huic legi adicimus, ut explosa antiqua personarum differentia liceat parentibus tam feminis quam masculis filiis filiabus siue in sacris constitutis siue emancipatis cuiuscumque gradus mandatum imponere, quatenus seruos in libertatem producant siue apud iudicem siue in sacris ecclesiis siue secundum alium quem mandator uoluerit legitimum modum. cum enim et in successionibus et in aliis paene omnibus nulla est inter liberos discretio, oportet hoc obseruari et in praesenti casu maxime pro libertate, quam et fouere et tueri Romanis legibus et praecipue nostro numini peculiare est.
D. XV k. April. Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
2 · Idem A. Iuliano pp.
pr.Si quis seruo suo libertatem imponat siue in ecclesia siue ad qualecumque tribunal uel apud eum, qui libertatem imponere legibus habet licentiam, siue in testamento uel alio ultimo elogio directam uel fideicommissariam, nullo coartetur modo eorum qui ad libertatem ueniunt aetatem requirere. neque enim eum tantummodo ciuitatem Romanam adipisci uolumus, qui maior triginta annis extitit, sed quemadmodum in ecclesiasticis libertatibus non est huiusmodi aetatis differentia, ita in omnibus libertatibus, quae a dominis imponuntur siue in extremis dispositionibus siue per iudices uel alio legitimo modo, hoc obseruari sancimus, ut sint omnes ciues Romani constituti: ampliandam enim magis ciuitatem nostram quam minuendam esse censemus.
D. k. Aug. Lampadio et Oreste uu. cc. conss.
3 · Idem A. Iohanni pp.
pr.Si quis sine uxore constitutus ancillam suam nomine habeat concubinae et in eadem usque ad mortem consuetudine permanserit et forsitan liberos ex ea sustulerit, sancimus omnimodo non concedi heredibus defuncti eandem uel liberos eius, si etiam liberos habuerit, in seruitutem deducere, sed post mortem domini sub certo modo eripiatur in libertatem una cum subole sua, si etiam eam forsitan habuerit.
1Ipsi etenim domino, dum superest, damus licentiam quomodo uoluerit uti tam ancilla sua quam etiam ex ea progenita subole et in suo ultimo elogio quidquid uoluerit contra eos disponere, id est siue quasi seruos eos aliis legare siue in seruitute heredum nominatim relinquere. sin autem taciturnitate eos praeterierit, tunc post mortem eius ad libertatem eripiantur, ut sit domini mors libertatis eorum exordium.
2Omnibus etenim uxores habentibus concubinas uel liberas uel ancillas habere nec antiqua iura nec nostra concedunt.
D. k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.