C. 7.14DE INGENUIS MANUMISSIS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Phileto.
pr.Si ingenuum te et testamento manumissum esse dicas, apud suos iudices causam agere debes, si tamen iustum contradictorem habes, id est eum, qui se patronum tuum esse dicit, memor senatum censuisse, ut, qui post manumissionem originem repetierint, ea quae de domo manumissoris habent ibi relinquant. in qua causa etiam legata ut liberto data esse iuris prudentibus placuit.
2 · Imp. Gordianus A. Pompeiae.
pr.Ingenuam natam neque nutrimentorum sumptus neque seruitutis obsequium faciunt ancillam neque manumissio libertinam.
PP. V id. Mai. Sabino II et Venusto conss.
3 · Imp. Philippus A. Felicissimo.
pr.Si auiam tuam manumissam postea ingenuam sollemniter constitit statumque eius iustae sententiae tuetur auctoritas, filios eius quamuis ante sententiam susceptos ingenuam libertatem non immerito flagitare, si cum peritioribus tractatum habuisses, facile cognosceres.
4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Agrippae.
pr.Cum cognatum tuum ingenuum, factum Palmyrenae factionis dominatione uelut captiuum, distractum esse dicas, praeses prouinciae ingenuitati suae reddi eum efficiet.
S. IIII id. Ian. AA. conss.
5 · Idem AA. et CC. Crescenti.
pr.Defamari statum ingenuorum seu errore seu malignitate quorundam periniquum est, praesertim cum adfirmes diu praesidem unum atque alterum interpellatum a te uocitasse diuersam partem, ut contradictionem faceret, si defensionibus suis confideret.
1Unde constat merito rectorem prouinciae commotum adlegationibus tuis sententiam dedisse, ne de cetero inquietudinem sustineres.
2Si igitur adhuc diuersa pars perseuerat in eadem obstinatione, aditus praeses prouinciae ab iniuria temperari praecipiet.
D. prid. non. April. AA. conss.
6 · Idem AA. et CC. Dionysio.
pr.Scientis condicionem liberum non posse fieri seruum euidentissimi iuris est. cum igitur proponas patrem pupillorum, quorum precibus fecisti mentionem, uelut liberum te penes se habuisse, ministerium, licet in actu longi temporis, non praecedente uero titulo, quibus dominia quaeri solent, mutare tuam condicionem minime potuit.
S. VII k. Mai. AA. conss.
7 · Idem AA. et CC. Matronae.
pr.Si te ac filios tuos ingenuos esse constat, natalium ueritas uos tuetur. nam qui seruitutis mouerat quaestionem, apud acta causae renuntiando ad ingenuitatis probationem nec nocere quicquam nec prodesse potest.
S. XV k. Iul. AA. conss.
8 · Idem AA. et CC. Callimorpho.
pr.Ingenui nascuntur, libertini manumissione tantum constituuntur: pactum autem nec seruis nec libertinis ingenuitatem adsignat nec his, qui transactioni non consenserunt, quicquam praeiudicare potest.
S. IIII k. Ian. AA. conss.
9 · Idem AA. et CC. Potamoni.
pr.Libertina matre procreatam ingenuis nasci natalibus euidentis ac manifesti iuris est.
1Cum igitur te matre libertina editam, dehinc ab hostibus captam postliminio reuersam proponas et nunc tibi seruitutis moueri quaestionem, consequens est adiri praesidem prouinciae, qui de causa liberali cognoscet iure laturus sententiam, sciens neque huiusmodi matris condicionem neque captiuitatem reuersis de statu pristino quicquam posse detrahere.
10 · Idem AA. et CC. Athenodorae.
pr.Ad recognoscendos singulos nomina comparata publico consensu, ob celandos natales ingenuis si mutentur, minime nocet, natosque, licet in ministerio seruitutis, liberae condicionis non seruos possessio, sed status ingenuos edi perficit.
11 · Idem AA. et CC. Maximae.
pr.Si uestram possessionem nullus praecessit titulus, sed ingenui constituti operas mercede placita locastis, nec statui quicquam uestro derogatum est nec ad conuentionis implendam fidem sollemniter agere prohibemini.
S. non. Mart. CC. conss.
12 · Idem AA. et CC. Quietae.
pr.Ad mutandum liberae statum commissum plagii nihil promouet, sed abductam natales, quibus nata est, post hunc etiam casum obtinere conuenit.
S. III k. Dec. CC. conss.
13 · Idem AA. et CC. Menandro.
pr.Ingenuum se contendendo nec probando non amittit libertinitatem.
S. VII id. Dec. CC. conss.
14 · Idem AA. et CC. Aristoteli.
pr.Status ingenuae ex eo solo, quod uelut ancilla sponsaliorum nomine data proponitur, praeiudicari nulla ratione potest.
S. VII k. Ian. CC. conss.