C. 7.19DE ORDINE COGNITIONUM
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Imp. Alexander A. Vitalio.
pr.Cum et ipse confessus es status controuersiam pati, qua ratione postulas, priusquam de condicione constaret tua, accusandi tibi tribui potestatem contra eum, qui te seruum esse contendit? cum igitur, sicut adlegas, statu generis fretus es, iuxta ius ordinarium praesidem pete, qui cognita prius liberali causa ex euentu iudicii, quid de crimine statuere debeat, non dubitabit.
PP. V id. M. ... Maximo II et Aeliano conss.
2 · Idem A. Galliae.
pr.Si de hereditate et libertate controuersia est, prius agi causa libertatis debet. sed si de hereditate agetur, ordinanda quidem est causa libertatis, sed sufficit ei, qui libertate utitur, ad uictoriam de hereditate secundum se pronuntiatum.
PP. V id. Aug. Maximo II et Aeliano conss.
3 · Idem A. Valeriano.
pr.Si crimen aliquod inferatur ei, quam ingenuam esse dicis, ante liberalis causa suo ordine agi debet, cognitionem suam praeside praebente, quoniam necesse est ante sciri, si delictum probatum fuerit, ut in liberam et ingenuam an ut in ancillam constitui oportet.
PP. VI k. Dec. Maximo II et Aeliano conss.
4 · Imp. Gordianus A. Menedemo.
pr.Si status controuersiam pateris, lite prius liberali terminata, si pro te fuerit pronuntiatum, agere etiam aduersus eum, qui se dominum tuum esse contendit, non prohiberis.
1Quod si ideo te ab accusatione elidet, quasi seruum non proprium sed alienum, liberale quidem iudicium cessat, causae autem examinatio apud eum qui iudicat ostendet, utrumne accusatio induci debeat propter statum personae, an euanescat.
D. X k. Dec. Gordiano A. et Auiola conss.
5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Alpheo.
pr.Cum status quaestionem tibi moueri et te debita uelle petere commemores, ordinarium est prius sollemnibus interpositis, si hoc iuris admiserit ratio, causam liberalem apud praesidem prouinciae decidi, ut, si liber fueris uel seruus non esse pronuntiatus, tunc tibi iure debita restitui iubeat, cum hoc incerto, utrumne tibi libero constituto an domino tuo, si seruum te sententia declarauerit, debeatur, ad solutionem debitorem tuum urgueri non oporteat.
S. prid. k. Mai. Beraci AA. conss.
6 · Idem AA. et CC. Alexandriae.
pr.Si res tuas raptas uel amotas esse dicis ab his, quos seruos tuos esse contendis, hique in libertatem proclamauerunt, causa liberalis prius aduersus eos et tunc damni dati rerumque amotarum lis apud praesidem prouinciae contestanda est, ut, si quidem liberi uel serui non esse pronuntientur, tunc demum damni dati et amotarum rerum procedere possit adhibita probatione condemnatio, si uero secus, quaestio rerum amotarum euanescat.
D. III k. Ian. Sirmi AA. conss.
7 · Imp. Constantinus A. ad Bassum.
pr.Si quando negotium status fuerit exortum, si ab eius parte qui dicitur seruus aliquid dicatur dominus abripuisse, prius considerari placet, utrum de possessione seruitutis in libertatem reclamandum putet an uero ex possessione libertatis in seruitutem uocatur.
1Ac si eum de obsequiis seruilibus libertatem constiterit flagitare, ante decidi status conuenit causam atque ita praeberi direptorum negotiorum, si res exegerit, audientiam.
2Quod si ei qui ad seruitutem uocatur quicquam direptum esse memoretur, uniuersa quae constiterit ablata ita demum reddi conuenit ei, qui seruus esse contenditur, si modo saluam rem futuram per idoneos fideiussores promiserit.
3Nam si tales non potuerit dare, tunc ea conuenit, de quibus in iudicio tractabitur, sequestrari in eum diem, in quo controuersia sopietur, ita ut ex isdem, si alia facultas esse non poterit, tantum litis sumptibus et alimoniae hominis subministretur, quantum moderato iudicis arbitrio fuerit aestimatum.
4Cum autem necdum lite de statu mota res ab aliquo direptae sint et sententia de restituenda possessione rerum lata ille, ne sententiae satisfieret, de statu controuersiam mouit, necessitatem habebit et sine satisdatione easdem res reddere et tunc causam liberalem secundum iuris ordinem exercere.