C. 6.55DE SUIS ET LEGITIMIS LIBERIS ET EX FILIA NEPOTIBUS AB INTESTATO VENIENTIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Crispinae.
pr.Si fratri tuo legitima heres esse potes, centum dierum praefinitione non excluderis ad adquirendam hereditatem.
PP. III non. Nou. Antonino A. II et Geta II conss.
2 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Auiae.
pr.Nepotes ex diuersis filiis uarii numeri auo succedentes ab intestato non uirilibus portionibus, sed ex stirpibus succedunt.
S. III k. Mart. Hadrianopoli ipsis AA. IIII et III conss.
3 · Idem AA. et CC. Frontoni.
pr.Ut intestato defuncto filius ac nepos ex alio, qui mortis eius tempore in rebus humanis non inuenitur, manentes in sacris pariter succedant, euidenter lege duodecim tabularum cauetur. quod et honorarii iuris obseruatio sequitur.
S. XV k. Iul. AA. conss.
4 · Idem AA. et CC. Marcellae.
pr.Intestato defuncto postumum suum heredem quam sororem licet consanguineam haberi potiorem ordo successionum lege duodecim tabularum factus nimis euidenter demonstrat.
S. VI id. Dec. AA. conss.
5 · Idem AA. et CC. Appiano.
pr.Si te parens, in cuius fuisti potestate, sollemniter in adoptionem dedit, cum filiis naturalibus adoptiui patris ante uel post quaesitis defuncto intestato succedere potes.
D. VI k. Ian. Sirmi AA. conss.
6 · Idem AA. et CC. Posidonio.
pr.Ex libera conceptus et seruo uelut spurius habetur nec ut decurionis filius, quamuis pater eius naturalis manumissus et natalibus suis restitutus hunc fuit adeptus honorem, defendi potest.
Supposita VI id. Febr. CC. conss.
7 · Idem AA. et CC. Aemilianae.
pr.Filium habere suum libertus in potestate non prohibetur, cum ob praeteritum statum ex legitimis nuptiis ingenuorum exemplo filios habere liberto non sit interdictum.
S. XVI k. Mart. Sirmi CC. conss.
8 · Idem AA. et CC. Catoniae.
pr.Apud hostes patre defuncto filia communis uobis, quo casu scientia mortis non postulatur, heres extitit sua et ad te transmisit successionem.
S. XII k. Dec. Nicomediae CC. conss.
9 · Imppp. Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Constantiano pp. Galliarum.
pr.Si defunctus cuiuscumque sexus aut numeri reliquerit filios et ex filia diem functa cuiuscumque sexus aut numeri nepotes, eius partis, quam defuncta filia superstes patri inter fratres suos fuisset habitura, duas partes consequantur nepotes ex eadem filia, tertia pars fratribus sororibusue eius quae defuncta est, id est filiis filiabusque eius, de cuius bonis agitur, auunculis scilicet siue materteris eorum, quorum commodo legem sancimus, adcrescat.
1Haec eadem, quae de aui materni bonis constituimus, de auiae maternae siue etiam paternae simili aequitate sancimus: nisi forte aui ad elogia inurenda impiis nepotibus iusta se motos ratione dixerint et hoc fuerit legibus approbatum.
2Non solum autem si intestatus auus auiaue defecerit, haec nepotibus quae sancimus iura seruamus, sed et si auus uel auia, quibus huiusmodi nepotes erunt, testati obierint et praeterierint nepotes aut exheredauerint, easdem et de iniusto auorum testamento et si quae filiae poterant uel de re uel de lite competere actiones nepotibus deferimus secundum iustum nostrae legis modum, quae de parentum inofficiosis testamentis competunt filiis.
D. V k. Mart. Mediolani Timasio et Promoto conss.
10 · Impp. Honorius et Theodosius AA. Maximo pp.
pr.Ubi auiarum successio morte interueniente discutitur, capitis deminutio materna quaerenda non est. tunc enim in huiusmodi hereditatibus filiorum status aut persona spectatur, quotiens de eius bonis, qui potestatem familiae potuit habere, tractatur.
D. V k. Oct. Rauennae Theodosio A. VIIII et Constantio III conss.
11 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. ad senatum urbis Romae.
pr.Si matre superstite filius uel filia, qui moritur, filios dereliquerit, omnimodo patri suo matriue ipso iure succedant. quod sine dubio et de pronepotibus obseruandum esse censemus.
D. VIII id. Nou. Rauennae Theodosio XII et Valentiniano ii AA. conss.
12 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.
pr.Quotiens aliquis uel aliqua intestatus uel intestata mortuus uel mortua fuerit nepotibus uel pronepotibus cuiuscumque sexus uel deinceps aliis descendentibus derelictis, quibus unde liberi bonorum possessio minime competit, et insuper ex latere quibuscumque agnatis, minime possint idem agnati quartam partem hereditatis mortuae personae sibi uindicare, sed soli descendentes ad mortui successionem uocentur. quod tantum in futuris, non etiam praeteritis negotiis seruari decernimus.
D. k. Iul. Constantinopoli dn. Iustiniano A. pp. II cons.