IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.56AD SENATUS CONSULTUM TERTULLIANUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Viuianae.

pr.Licet liberi matribus ab intestato ita demum per se heredes existant, si fari possint, tamen matres liberis, etiamsi infantes naturae concesserint, posse succedere nulla dubitatio est.

PP. X k. April. Tiberiano et Dione conss.

2 · Idem AA. et CC. Rhesae.

pr.In successionem filii uel filiae communis sine liberis et fratribus uel sororibus morientis pater manumissor, quia ei sit uetus ius seruatum, matri praefertur.

S. VI id. Dec. CC. conss.

3 · Imp. Constantinus A. Catulino proconsuli Africae.

pr.Matres, quae puberes amiserunt filios, licet impuberibus eis tutores non petierunt, praescriptione non petiti tutoris ad excludendam eorum successionem minime debere praescribi certum est.

D. VI k. Aug. Constantino A. IIII et Licinio IIII conss.

4 · Imppp. Gatianus Valentinianus et Theodosius AAA. Eutropio pp.

pr.Si qua mulier nequaquam religionem priori uiro, ex quo filios seu filias non habet, nuptiarum festinatione praestiterit, ex iure quidem notissimo sit infamis, nisi huiusmodi maculam imperiale beneficium ei remittat.

1Sin autem ei filii erunt seu filiae et impetrauerit indulgentiam, infamiae abolitionem permittimus et ceterarum poenarum antiquationem, si facultatum omnium, quae fuerint tempore nuptiarum, medietatem filio filiaeue, filiis seu filiabus donauerit, quos habebat ex uiro priore susceptos, pure scilicet et omni donationis sollemnitate completa nec retento quidem usu fructu.

2Quem quidem semissem si duobus filiis seu filiabus pluribusue donauerit et sorte fatali unus uel una, seu alius uel alia ex isdem intestatus uel intestata obierit, semper ad superstites fratres uel sorores uolumus pertinere.

3Sin autem uniuersae uel uniuersi intestati diem obierint durae fortunae ad matrem solacia ex integro reuertantur, ita scilicet, ut hunc semissem, quem filiis seu filiabus donauerat, intestato diem filiis seu filiabus obeuntibus rursus ipsa separatim ab ultimi filii uel filiae hereditate praesumat.

PP. XV k. Ian. Gratiano V et Theodosio AA. conss.

5 · Impp. Theodosius et Valentinianus AA. ad senatum urbis Romae.

pr.Mater, quae defuncto filio filiaue sine liberis ex testamento uel ab intestato succedit, si matrimonium secundum post mortem filii uel filiae non contraxerit, omnia filii morte delata pleno iure conquirat.

1Sin uero alterius elegerit coniugium mariti, extrinsecus quidem quaesita filio filiaeue simili firmitate possideat, rerum uero paternarum defuncti solo usu fructu humanitatis contemplatione potiatur, proprietatem sorori et fratribus transmissura defuncti.

D. VIII id. Nou. Rauennae Theodosio XII et Valentiniano ii AA. conss.

6 · Idem AA. Florentio pp.

pr.Omnem matri siue ab intestato siue iure substitutionis, si filius impubes moritur, denegandam uolumus successionem, si ea legitima liberorum tutela suscepta ad secundas contra sacramentum praestitum adspirauerit nuptias, antequam ei tutorem alium fecerit ordinari eique quod debetur ex ratione tutelae gestae persoluerit.

D. VI id. Iul. Constantinopoli Theodosio A. XVII et Festo conss.

7 · Imp. Iustinianus A. Menae pp.

pr.Si quis uel si qua matre superstite et fratre uel legitimo uel sola cognationis iura habente intestatus uel intestata decesserit, non excludi a filii successione matrem, sed una cum fratre mortui uel mortuae, si superstes uel filius uel priuignus ipsius sit, ad eam peruenire ad similitudinem sororum mortui uel mortuae: ita tamen, ut, si quidem solae sorores agnatae uel cognatae et mater defuncti uel defunctae supersint, pro ueterum legum tenore dimidiam quidem mater, alteram uero dimidiam partem omnes sorores habeant: sin uero matre superstite et fratre uel fratribus solis uel etiam cum sororibus intestatus quis uel intestata moriatur, in capita distribuatur eius hereditas nec liceat matri occasione sororum mortui uel mortuae ampliorem partem sibi uindicare, quam rata portio capitum exigit: patruo scilicet mortui uel mortuae eius filio uel nepote nullum ius ad eius hereditatem matre herede existente habentibus nec ex ueteribus legibus uel ex constitutionibus partem matris minui.

1Sin autem defuncta persona non solum matrem et fratres et sorores superstites habeat, sed etiam patrem, si quidem sui iuris decessit, quia patris persona interueniens matris iura superare uidetur, omnibus pio animo prouidentes sancimus fratres quidem et sorores mortuae personae ad successionem proprietatis solos pro uirili parte uocari, patri autem et matri usus fructus totius successionis bessem competere aequa lance inter patrem et matrem diuidendum, reliqua parte usus fructus apud fratres et sorores remanente.

2Sin uero defuncta persona in sacris patris constituta decesserit, pater quidem usum fructum, quem et uiuente filio habebat, detineat donec uiuat incorruptum, mater autem, quia hunc usum fructum habere uiuente patre non potest totum apud patrem constitutum, una cum fratribus defunctae personae ad proprietatem uocetur, scilicet cum sororibus sola in dimidiam, cum fratribus uel promiscui generis secundum supra scriptam distributionem in uirilem portionem.

3Omnibus uidelicet, quae de mulieribus ad secundas nuptias migrantibus sancita sunt, in suo statu durantibus.

D. k. Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano A. pp. II cons.