C. 6.54UT IN POSSESSIONEM LEGATORUM VEL FIDEICOMMISSORUM SERVANDORUM CAUSA MITTATUR ET QUANDO SATISDARI DEBET
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Otto/Schilling/Sintenis
1 · Diuus Pius Saluio.
pr.Quoniam nihil actor amplius postulat, quam ut fideicommissi nomine satisdetur, non debet is qui iuri dicendo praeest subtiliter cognoscere, debetur nec ne fideicommissum, sed tantum decernere, ut satisdetur.
Sine die et consule
2 · Diuus Marcus Stratonicae.
pr.Ipsis rerum experimentis cognouimus ad publicam utilitatem pertinere, ut satisdationes, quae uoluntatis defunctorum tuendae gratia in legatis, item fideicommissis inductae sunt, eorundem uoluntate remitti possint. quocumque enim indicio uoluntatis cautio legati seu fideicommissi remitti potest.
Sine die et consule
3 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Symphoro.
pr.Si postquam seruandi legati seu fideicommissi gratia in possessionem inductus es, pignoris obligatio aut uenditio ab herede interuenit, praecedere causam tuam, quam iure praetorio uelut pignus habuisti, manifestum est.
PP. XI k. Dec. Dextro et Prisco conss.
4 · Idem AA. Protagorae.
pr.Cum Artemidoram patri pupillorum tuorum heredem extitisse proponas, quamuis, ut fideicommissam hereditatem his cum moreretur restitueret, petita sit, nullam tamen aduersus debitores hereditarios habent pupilli tui actionem.
1Plane ut satis fideicommissorum Artemidora det, si modo testator id fieri non prohibuerit, apud suum iudicem conueni.
PP. III k. Iul. Laeto II et Cereale conss.
5 · Imp. Alexander A. Paulinae.
pr.Qui legati siue fideicommissi causa in possessionem mittuntur, non proprietatem nanciscuntur, sed ius pignoris. ut autem et post acceptum pignus satisfiat defuncti uoluntati, competens iudex te adeunte prouidebit.
PP. III id. Aug. Iuliano et Crispino conss.
6 · Idem A. Donato.
pr.Certa est forma iurisdictionis, qua fideicommissi seruandi causa in possessionem rerum, quae in causa hereditaria sunt aut dolo malo esse desierint, is, cui legati uel fideicommissi nomine satis non datur, mittitur uel in proprias res heredis, si fideicommisso satis non fit post sex menses, quam peti coeperit, secundum diui Antonini patris mei constitutionem.
PP. VI id. Ian. Fusco II et Dextro conss.
7 · Idem A. Proculiano.
pr.Scire debetis fideicommissi quidem et legati satisdationem remitti posse diuum Marcum et diuum Commodum constituisse: ut autem boni uiri arbitratu is, cui usus fructus relictus est, utatur fruatur, minime satisdationem remitti testamento posse.
PP. X k. Mart. Fusco II et Dextro conss.
8 · Idem AA. et CC. Iulio et Zenodoro.
pr.Contra eos siue successores eorum, qui rem publicam administrantes per officii necessitatem ciuitati sub condicione relicti fideicommissi satis accipere debuerunt, quanti rei publicae interest satis acceptum non esse, dirigendam certum est actionem.
Supposita VII k. Mart. CC. conss.