IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.53QUANDO DIES LEGATI VEL FIDEICOMMISSI CEDIT

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Agrippae.

pr.Si competenti iudici annua legata uel fideicommissa tibi relicta probaueris, ab initio cuiusque anni exigendi ea habebis facultatem.

Supposita III k. Iun. Saturnino et Gallo conss.

2 · Idem AA. Prisco.

pr.Agrum pluribus relictum nominatim animaduertimus et cautum, ut ad eum qui superuixisset res pertineret. quicumque igitur is fuit, ad heredem suum dominium transmisit nec tali fideicommisso adstringitur.

PP. XV k. Aug. Cilone et Libone conss.

3 · Idem AA. Aeliae.

pr.Si Pontianilla peruenit ad eam aetatem, cui legatum aut fideicommissum delatum erat, petitionem ad heredes transmisit, licet ante decesserit, quam consequeretur legatum uel fideicommissum.

P. V k. Aug. Cilone et Libone conss.

4 · Idem AA. Ammiae.

pr.Cum uxori usus fructus fundi legatur et eius proprietas, cum liberos habuerit, nato filio statim proprietatis legati dies cedit nec quicquam obest, si is decedat.

PP. k. Aug. Antonino A. III et Geta item III conss.

5 · Imp. Alexander A. Maximo.

pr.Ex his uerbis: ‘do lego Aeliae Seuerinae filiae et Secundae decem, quae legata accipere debebit, cum ad legitimum statum peruenerit’, non condicio fideicommisso uel legato inserta, sed petitio in tempus legitimae aetatis dilata uidetur.

1Et ideo si Aelia Seuerina filia testatoris, cui legatum relictum est, die legati cedente uita functa est, ad heredem suum actionem transmisit, scilicet ut eo tempore solutio fiat, quo Seuerina, si rebus humanis subtracta non fuisset, uicesimum quintum annum aetatis impleret.

2Non coeptum enim annum, sed impletum, si de emolumento relicti fideicommissi tractetur, expectandum esse prudentibus placuit.

PP. XIII k. Ian. Alexandro A. II et Marcello conss.

6 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Eusebio.

pr.Si fideicommissum ab intestato fuerit sorori tuae relictum codicillis et, posteaquam dies fideicommissi cessit, ignorans fideicommissum decessit, actionem huiusmodi adquiri potuisse dissimulare non potueris, salua scilicet ab intestato succedenti quarta portione.

Supposita k. Mai. Trallis AA. conss.