IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.50AD LEGEM FALCIDIAM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Prisco.

pr.Scire debes omissa Falcidia, quo pleniorem fidem portionis restituendae exhiberes, non uideri plus debito solutum esse.

PP. III id. Mai. Laterano et Rufino conss.

2 · Idem AA. Sanctiano.

pr.Falcidiae rationem aduersus omnes pro modo legatorum et fideicommissorum locum habere certi et explorati iuris est.

PP. k. Iul. Laterano et Rufino conss.

3 · Imp. Alexander A. Hermagorae.

pr.Etiamsi tacitum fideicommissum heredem administrasse apparuerit, legata tamen seu fideicommissa, quae testamento relicta sunt, praestanda esse ambigi non oportet, ad eum uidelicet modum, quem lex Falcidia patitur, cum quartam, quae aufertur heredi, qui contra legem fidem suam obtulit, legatariis proficere non placuit.

PP. id. Oct. Alexandro A. cons.

4 · Idem A. Philetiano.

pr.Et in legatis principi datis legem Falcidiam locum habere merito diuo Hadriano placuit.

PP. V k. Ian. Alexandro A. cons.

5 · Idem A. Samosatae.

pr.Si mortis causa immodicas donationes in sororem tuam matrem contulisse probare potes, legis Falcidiae ratione secundum constitutionem diui Seueri aui mei uti potes.

PP. XV k. Nou. Maximo II et Aeliano conss.

6 · Idem A. Secundinae.

pr.In ponenda ratione legis Falcidiae omne aes alienum deducitur, etiam quod ipsi heredi mortis tempore debitum fuerit, quamuis aditione hereditatis confusae sint actiones.

1Omnia autem legata, quamuis in operibus publicis conficiendis statuisque ponendis data sint, ad contributionem dodrantis pro rata suae cuiusque quantitatis reuocantur.

2Nec si quid ultro solidum heres praestiterit aut perfecerit, legitimae computationi praeiudicatur.

S. V k. Ian. Maximo II et Aeliano conss.

7 · Idem A. Pomponio.

pr.In testamento quidem militis ius legis Falcidiae cessat. sed ea, quae ad uos pertinentia defunctus tenuit, bonorum eius uideri minime possunt et ideo recte rationem eorum ut aeris alieni haberi desiderabitis.

PP. k. Mai. Alexandro II et Marcello conss.

8 · Idem A. Aurelio.

pr.Irritum quidem propterea testamentum fratris tui esse non potest, quod ex causa fideicommissi obligatus fuit, ut, si sine liberis prior decederet, paternam tibi hereditatem redderet.

1Sed licet te heredem scripserit, in ponenda tamen legatorum ratione, quibus te oneratum esse suggeris, fideicommissum debitum aeris alieni loco deduci oportet insuperque in residuo legis Falcidiae beneficium uindicabis.

PP. id. Sept. Maximo II et Paterno conss.

9 · Imp. Gordianus A. Mestriano.

pr.Error facti quartae ex causa fideicommissi non retentae repetitionem non impedit. is autem, qui sciens se posse retinere uniuersum restituit, condictionem non habet: quin etiam, si ius ignorauerit, cessat repetitio.

PP. XV k. Nou. Pio et Pontiano conss.

10 · Idem A. Diogenio.

pr.Quamquam pater tuus fratrem tuum rogauerit, ut, si sine liberis diem suum fungeretur, portionem hereditatis tibi restitueret, tamen intestato eodem diem suum functo id, quod beneficio legis Falcidiae habere potuit, ad successorem intestati pertinere ideoque non immerito sororem tuam, quae simul tecum ab intestato ei successit, emolumenti quod retineri potuit portionem sibi uindicare manifestum est.

PP. V id. Nou. Gordiano A. II et Pompeiano conss.

11 · Idem A. Maximae.

pr.Si, ut adlegas, pater tuus eam portionem, ex qua te fecit heredem, fratribus tuis restituere iussit certisque speciebus pro Falcidia praecepit esse contentam, auxilium legis Falcidiae, quod imploras, apud suum iudicem non prohiberis flagitare.

PP. VII k. Nou. Arriano et Papo conss.

12 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Iustino.

pr.In donationibus inter uirum et uxorem factis legem Falcidiam habere locum, quando fideicommissi partibus funguntur, nonnullis iuris placitis comprehensum est.

PP. XVI k. Iul. ipsis AA. IIII et III conss.

13 · Idem AA. et CC. Zetho.

pr.Si ea, cuius filium tuum seruum significas, ex iudicio defuncti, quem dicis fideicommissariam libertatem ei reliquisse, aliquid consecuta est, ad restituendam fideicommissariam libertatem non immerito obnoxia constituta debet urgueri.

1Nam fideicommissum ei relictum usque ad eum modum potest petere, quod deducto pretio seruorum, quos fuerat rogata manumittere, relictorum substantia patitur.

S. V k. Mai. Heracliae AA. conss.

14 · Idem AA. et CC. Faustinae.

pr.Licet adieris patris hereditatem et confusione pro parte qua eidem successeris extinguatur actio, quam tibi competere eo, quod ex administratione tutelae multa eum debuisse contendis, pro residuis tamen partibus coheredes conuenire non prohiberis et fundum a te relictum eatenus, quod deducta quarta residui substantia patitur, praestare necesse habes.

D. VI k. Oct. Viminacii AA. conss.

15 · Idem AA. et CC. Pomponio.

pr.Si praediorum dotis apud te iure remanentis instrumenta uerbis precariis uel testamento uel codicillis uxor tibi dari mandauit, eius iudicium successores implere compellentur, cum instrumentis praediorum domino relictis Falcidiae nulla potest interuenire quaestio.

Supposita XVI k. Febr. Sirmi CC. conss.

16 · Idem AA. et CC. Diomedi.

pr.Successores legata uel fideicommissa, si aes alienum hereditarium defuncti substantiae fines occupauerit, Falcidiae legis iussio peti, item Trebelliani senatus consulti praeceptum exigi non concedit.

S. XVI k. Febr. Sirmi CC. conss.

17 · Idem AA. et CC. Gaio.

pr.A coheredibus relicta legata, quatenus modus lege Falcidia praestitutus patitur, posse petere certissimi iuris est.

Supposita V k. Nou. Anchiali CC. conss.

18 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Si quis quadringentorum forte solidorum habens substantiam iusserit heredem non aliter adire hereditatem, nisi prius trecentos octuaginta solidos cuidam persoluat uel aliam quantitatem, quae diminuere Falcidiae rationem potest, sancimus heredem, si adierit, legis Falcidiae beneficio sustentatum repleri quidem quod ad Falcidiam deest, et prius eo dato uel retento (siue una datio est, quae celebrari disposita fuerit, siue in multas diuiditur personas) praefatae legis immutilatum habere beneficium.

1Si enim, cum mortis causa donatio procedat et haec modum legis Falcidiae excedat, heres post aditionem repetit eam pecuniam, quae ultra modum Falcidiae corporaliter quidem data est, lege autem in patrimonio testatoris permansit, quare non in praesenti casu et uiuentibus et morientibus prouidemus, et eorum ultima elogia conseruantes et commodum hereditarium non minuentes?

D. k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc.

19 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Cum certum sit heredem, qui plenam fidem testatori exhibet, in solidum legata dependentem non posse postea rationem legis praetendentem Falcidiae repetitione uti, quia uidetur uoluntatem testatoris sequi, iubemus hoc simili modo firmum haberi, et si cautionem super integra legatorum solutione fecerit: quod ueteribus legibus in ambiguitatem deductum est. in utroque etenim casu, id est siue soluerit siue super hoc cautionem fecerit, aequitatis ratio similia suadere uidetur.

D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc. anno secundo