IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.51DE CADUCIS TOLLENDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Iustinianus A. senatui urbis Constantinopolitanae et urbis Romae.

pr.Et nomen et materiam caducorum ex bellis ortam et auctam ciuilibus, quae in se populus Romanus mouebat, necessarium duximus, patres conscripti, in pacificis nostri imperii temporibus ab orbe Romano recludere, ut, quod belli calamitas introduxit, hoc pacis lenitas sopiret.

1Et quemadmodum in multis capitulis lex Papia ab anterioribus principibus emendata fuit et per desuetudinem abolita, ita et a nobis circa caducorum obseruationem inuidiosum suum amittat uigorem, qui et ipsis prudentissimis uiris displicuit, multas inuenientibus uias, per quas caducum ne fieret.

1aSed et ipsis testamentorum conditoribus sic grauissima caducorum obseruatio uisa est, ut et substitutiones introducerent, ne fiant caduca et, si facta sint, apud certas personas recurrere disponerent, uias recludentes, quas lex Papia posuit in caducis: quod et nos fieri concedimus.

1bEt cum lex Papia ius antiquum, quod ante eam in omnibus simpliciter uersabatur, suis machinationibus et angustiis circumcludens solis parentibus et liberis testatoris usque ad tertium gradum, si scripti fuerant heredes, suum imponere iugum erubuit ius antiquum intactum eis conseruans, nos omnibus nostris subiectis sine differentia personarum concedimus.

1cCum igitur materiam et exordium caducorum lex Papia ab aditionibus, quae circa defunctorum hereditates procedebant, sumpsit et ideo non a morte testatoris, sed ab apertura tabularum dies cedere legatorum senatus consulta, quae circa legem Papiam introducta sunt, concesserunt, ut, quod in medio deficiat, hoc caducum fiat, primum hoc corrigentes et antiquum statum renouantes sancimus omnes habere licentiam a morte testatoris adire hereditates similique modo legatorum uel fideicommissorum pure uel in diem relictorum diem a morte testatoris cedere.

2Et cum triplici modo ea, quae in ultimis elogiis relinquuntur, contingebat deficere, consentaneum est et tempora eorum et nomina manifeste exponere, ut, quod uel tollitur uel reformatur, non sit incognitum.

2aEa enim uel his relinquebantur, qui in rerum natura tunc temporis, cum condebantur extrema elogia, non fuerant, forte hoc ignorantibus testatoribus, et ea pro non scripto esse leges existimabant: uel uiuo testatore is, qui aliquid ex testamento habuit, post testamentum ab hac luce subtrahebatur, uel ipsum relictum expirabat, forte quadam condicione, sub qua relictum erat, deficiente, quod ueteres appellabant in causa caduci: uel mortuo iam testatore hoc quod relictum est deficiebat, quod aperta uoce caducum nuncupabatur.

3In primo itaque ordine, ubi pro non scriptis efficiebantur ea, quae personis iam ante testamentum mortuis testator donasset, statutum fuerat, ut ea omnia maneant apud eos, a quibus fuerant derelicta, nisi uacuatis uel substitutus suppositus uel coniunctus fuerat adgregatus: tunc enim non deficiebant, sed ad illos perueniebant: nullo grauamine nisi perraro in hoc pro non scripto superueniente.

3aQuod et nostra maiestas quasi antiquae beneuolentiae consentaneum et naturali ratione subnixum intactum atque illibatum praecipit custodiri in omne aeuum ualiturum.

4Pro secundo uero ordine, in quo ea uertuntur, quae in causa caduci fieri contingebat, uetus ius corrigentes sancimus ea, quae ita euenerint, simili quidem modo manere apud eos, a quibus sunt derelicta, heredes forte uel legatarios uel alios, qui fideicommisso grauari possunt, nisi et in hunc casum uel substitutus uel coniunctus eos antecedat: sed omnes personas, quibus lucrum per hunc ordinem defertur, eas etiam grauamen quod ab initio fuerat complexum omnimodo sentire, siue in dando sit constitutum siue in quibusdam faciendis uel in modo uel condicionis implendae gratia uel alia quacumque uia excogitatum. neque enim ferendus est is, qui lucrum quidem amplectitur, onus autem ei adnexum contemnit.

5In nouissimo autem articulo, ubi proprie caduca fiebant, secundum quod praediximus, et clausis tabulis tam existere heredes quam posse adire, siue ex parte sint siue ex asse instituti, censemus et dies legatorum et fideicommissorum secundum quod praediximus a morte defuncti cedere: hereditatem etenim, nisi fuerit adita, transmitti nec ueteres concedebant nec nos patimur, exceptis uidelicet liberorum personis, de quibus Theodosiana lex super huiusmodi causis inducta loquitur: his nihilo minus, quae super his, qui deliberantes ab hac luce migrant, a nobis constituta sunt, in suo robore mansuris.

6Libertatibus procul dubio et post praesentem sanctionem propter sui naturam, quae aditionem heredis expectat, ab adita hereditate una cum aliis, quae seruis in testamento manumissis uel aliis legatis relicta sunt, competentibus.

6aExcepto etiam usu fructu, qui sui natura ad heredes legatarii transmitti non patitur et neque a morte testatoris neque ab adita hereditate, quantum ad transmissionem, dies eius cedit.

6bSed haec quidem omnia in his obseruari sancimus secundum praefatam dispositionem, quae pure uel in diem certum relicta fuerint.

7Sin autem aliquid sub condicione relinquatur uel casuali uel potestatiua uel mixta, quarum euentus ex fortuna uel ex honoratae personae uoluntate uel ex utroque pendeat, uel sub incerta die, expectare oportet condicionis euentum, sub qua fuerit derelictum, uel diem, ut tunc cedat, cum uel condicio impleatur uel dies incertus extiterit. quod si in medio is, qui ex testamento lucrum sortitus est, decedat uel eo superstite condicio defecerit, hoc, quod ideo non praeualuit, manere disponimus simili modo apud eos, a quibus relictum est, nisi et hic uel substitutus relictum accipiat uel coniunctus siue heres siue legatarius hoc sibi adquirat, cum certi iuris sit et in institutionibus et legatis et fideicommissis et mortis causa donationibus posse substitui.

8Sed ut manifestetur, pro qua parte manere oportet hoc, quod fuerit defectum, apud eos, ex quibus sit derelictum, sancimus, si quidem ad heredes lucrum perueniat, pro parte hereditaria fieri eius distributionem, cum et ab ipsis simili modo, si ualuisset, praestaretur, nisi nominatim ab uno uel ex certis heredibus fuerat relictum: tunc enim, quemadmodum solus uel soli praestabant, ita et lucrum sentiant.

8aSin autem legatarii uel fideicommissarii sint uel mortis causa donatione honorati uel alia forte persona, quae fideicommisso praegrauari potest, et hoc euanescat, manere hoc apud enumeratas personas sancimus pro uirili omnimodo portione, id est pro numero personarum.

9Ne autem hoc, quod non ineleganter summi ingenii uir Ulpianus in hac parte cum omni subtilitate disposuit, praetereatur, nostra sanctione hoc apertius inducimus.

9aCum enim iam statuimus haec cum suis oneribus ad eum qui lucretur peruenire, sancimus, si quidem condicio uel aliud grauamen in dando sit constitutum, hoc omnimodo lucrantes pro modo lucri agnoscere.

9bSin autem in faciendo aliquid impositum est, si quidem hoc et per alium impleri possit, simili modo et a lucrante agnosci, puta si honorata persona iubeatur insulam uel monumentum uel aliud tale suis sumptibus facere uel heredi uel legatario uel alii forte, quem testator uoluerit, uel rem ab herede testatoris emere uel locationem uel fideiussionem subire, et si quid huiusmodi facti simile sit: nihil etenim refert, siue per eum, de quo testator locutus est, siue per alium eiusdem lucri successorem adimpleatur.

9cSin uero talis est uerborum conceptio et facti natura, ut quod relictum est ab alio adimpleri non possit, tunc, etsi lucrum ad aliquem peruenerit, non tamen et grauamen sequi, quia hoc neque ipsa natura concedit neque testator uoluerit. quid enim, si iusserit eum in locum certum abire uel liberalibus studiis imbui uel domum suis manibus extruere uel pingere uel uxorem ducere? quae omnia testatoris uoluntas in ipsius solius persona intellegitur conclusisse, cui et suam munificentiam relinquebat.

9dIn omnibus uidelicet hoc obtinente, ut pro simili parte et lucrum sentiant et grauamen, ubi hoc possit procedere, subeant.

9eEt hoc locum habere omni quidem modo in his, quae in causa caduci uel caduca secundum quod supra dictum est fiebant: in pro non scriptis autem non omnibus, sed quibusdam, quia eorum quaedam, etsi talia sunt, tamen cum suo onere ueniebant, quae et nos in noui iuris compositione specialiter enumerari iussimus, ne quis ueteris iuris prolixitatem quasi rebus necessariam uel pro eorum reuoluat scientia.

10His ita definitis, cum in superiore parte nostrae sanctionis in plurimis locis coniuncti fecimus mentionem, necessarium esse duximus omnem inspectionem huiusmodi articuli latius et cum subtiliore tractatu dirimere, ut sit omnibus et hoc apertissime constitutum.

10aNon enim tantum coniunctiuo modo quaedam relinquuntur, sed etiam disiunctiuo. in his itaque, si quidem coheredes sunt omnes coniunctim uel omnes disiunctim et uel instituti uel substituti, hoc, quod fuerit quoquo modo uacuatum, si in parte hereditatis uel partibus consistat, aliis coheredibus cum suo grauamine pro hereditaria parte, etiamsi iam defuncti sunt, adquiratur.

10bEt hoc et nolentibus ipso iure adcrescat, si suas portiones iam agnouerint, cum sit absurdum eiusdem hereditatis partem quidem agnoscere, partem uero respuere, secundum quod et in diuinis nostri numinis decisionibus statutum est.

10cSin uero quidam ex heredibus institutis uel substitutis permixti sunt et alii coniunctim alii disiunctim nuncupati sunt, si quidem ex coniunctis aliquis deficiat, hoc omnimodo ad solos coniunctos cum suo ueniat onere, id est pro parte hereditatis, quae ad eos peruenit.

10dSin autem ex his, qui disiunctim scripti sunt, aliquis euanescat, hoc non ad solos disiunctos, sed ad omnes tam coniunctos quam disiunctos similiter cum suo onere pro portione hereditatis perueniat.

10eHaec ita tam uarie, quia coniuncti quidem propter unitatem sermonis quasi in unum corpus redacti sunt et partem coniunctorum sibi heredum quasi suam praeoccupant, disiuncti uero ab ipso testatoris sermone apertissime sunt discreti et suum quidem habent, alienum autem non soli appetunt, sed cum omnibus suis coheredibus accipiunt. et haec in heredibus tantummodo statuenda sunt.

11Ubi autem legatarii uel fideicommissarii duo forte uel plures sunt, quibus aliquid relictum sit, si quidem coniunctim hoc relinquatur et omnes ueniant ad legatum, pro sua portione quisque hoc habeat.

11aSin uero pars quaedam ex his deficiat, eam omnibus, si habere maluerint, pro uirili portione cum omni suo onere adcrescere uel, si omnes noluerint, tunc apud eos remanere, a quibus derelictum est: cum uero quidam uoluerint, quidam noluerint, uolentibus solummodo id totum accedere.

11bSin autem disiunctim fuerit relictum, si quidem omnes hoc accipere et potuerint et maluerint, suam quisque partem pro uirili portione accipiat et non sibi blandiantur, ut unus quidem rem, alii autem singuli solidam eius rei aestimationem accipere desiderent, cum huiusmodi legatariorum auaritiam antiquitas uaria mente suscepit, in uno tantummodo genere legati eam accipiens, in aliis respuendam esse existimans, nos autem omnimodo repellimus, unam omnibus naturam legatis et fideicommissis imponentes et antiquam dissonantiam in unam trahentes concordiam.

11cHaec autem ita fieri sancimus, nisi testator apertissime et expressim disposuerit, ut uni quidem res solida, aliis autem aestimatio rei singulis in solidum praestetur.

11dSin uero non omnes legatarii, quibus separatim res relicta sit, in eius adquisitionem concurrant, sed unus forte eam accipiat, haec solida eius sit, quia sermo testatoris omnibus prima facie solidum adsignare uidetur, aliis superuenientibus partem a priore abstrahentibus, ut ex aliorum quidem concursu prioris legatum minuatur, sin uero nemo alius ueniat uel uenire potuerit, tunc non uacuatur pars quae defecit nec alii adcrescit, ut eius qui primus accepit legatum augere uideatur, sed apud ipsum qui habet solida res maneat nullius concursu deminuta.

11eEt ideo si onus fuerit in personam eius, apud quem remanet legatum, adscriptum, hoc omnimodo adimpleat, ut uoluntati testatoris pareatur.

11fSin autem ad deficientis personam onus fuerit collatum, hoc non sentiat is, qui non alienum, sed suum legatum imminutum habet.

11gEt uarietatis non in occulto sit ratio, cum ideo uidetur testator disiunctim haec reliquisse, ut unusquisque suum onus, non alienum agnoscat. nam si contrarium uolebat, nulla erat difficultas coniunctim ea disponere.

12Quae autem antiquis legibus dicta sunt de his quae ut indignis auferuntur, et nos simili modo intacta seruamus, siue in nostrum fiscum siue in alias personas perueniant.

13Cum autem in superiore parte legis non aditam hereditatem minime quibusdam personis ad heredes transmitti disposuimus, necesse est, si quis solidam hereditatem non adierit, hanc, si quidem habeat substitutum, ad eum, si uoluerit et potuerit, peruenire. quod si hoc non sit, uel ab intestato successores eam accipiant uel, si nulli sint uel accipere nolunt uel aliquo modo non capiant, tunc ad nostrum aerarium deuoluatur.

14Haec autem omnia locum habere censemus tam in testamentis siue scriptis siue sine scriptis habitis quam in codicillis et omni ultimo elogio uel si quid ab intestato fuerit derelictum nec non in mortis causa donationibus.

14aTantum etenim nobis superest clementiae, quod scientes etiam fiscum nostrum ultimum ad caducorum uindicationem uocari, tamen nec illi pepercimus nec Augustum priuilegium exercemus, sed quod communiter omnibus prodest, hoc rei priuatae nostrae utilitati praeferendum esse censemus, nostrum esse proprium subiectorum commodum imperialiter existimantes.

15Locum autem huic legi constituimus in his defunctorum elogiis, quae posthac composita fuerint: anteriores etenim casus suo Marte discurrere concedimus.

16Haec omnia ad uos, patres conscripti, duximus esse sancienda, ut nemini maneat incognitus nostrae beniuolentiae labor, sed edictis ex sollemnitate a nostris magistratibus propositis omnibus innotescat.

D. k. Iun. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A. IIII et Paulino uc. conss.