IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.49AD SENATUS CONSULTUM TREBELLIANUM

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Impp. Seuerus et Antoninus AA. Probo.

pr.Si ex senatus consulto partem quartam hereditatis retinuisti et dodrantem fideicommissi restituisti, quod creditoribus hereditariis pro nouem unciis praestiteris, a fideicommissario petere potes.

PP. XV k. April. Laterano et Rufino conss.

2 · Imp. Philippus A. et Philippus C. Iuliano.

pr.Ad eum, cui ex Trebelliano senatus consulto pars hereditatis restituitur, successionis onera seu legatorum praestationem pro competenti portione spectare indubitati iuris est.

PP. XVIII k. Nou. Peregrino et Aemiliano conss.

3 · Imppp. Carus Carinus et Numerianus AAA. Zotico.

pr.Si per fideicommissum hereditas rei publicae relicta est, ex Trebelliano senatus consulto, quod ab intestato quoque locum habet, quartae partis et fructus eius uobis restitutio competit.

Sine die et consule

4 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Quintiano.

pr.Non iustam te gerere sollicitudinem per fideicommissum relictae portionis hereditatis perspicimus uerentem, ne fructum amittas relicti fideicommissi, quoniam auia testatoris ex parte scripta heres et tibi rogata restituere calliditate ac fraude repudiauit, ut ad alium nepotem eundemque coheredem deuoluatur portio, a quo tibi nominatim non fuerat fideicommissum relictum, et coacta suspectam hereditatem adire, priusquam pro herede gereret, rebus sit humanis exempta: cum diuo Antonino parenti nostro deberi etiam a substitutis fideicommissum contemplatione iudicii testatoris quasi tacite ab his repetitum iam dudum placuerit. neque enim quartae retentionem, quam illa, quae repudiauerit hereditatem, adire coacta suspectam retinere non potuit, timere debes.

S. VI id. Iul. Philippopoli AA conss.

5 · Idem AA. et CC. Verissimo.

pr.Et sine scriptura per fideicommissum hereditas recte relinquitur.

1Igitur si te uxor tua et priuignum suum in discrimine mortis constituta designauit uelle successionem obtinere, usque ad dodrantem eius uoluntatem ratam seruari conuenit, cum intestato ei succedentes de restituendo fideicommisso conuentos ultra quartam (aere alieno deducto), quam penes eos sententia senatus consulti relinqui praecepit, tantum obtinere posse praestiterit.

S. V k. Mai. Sirmi CC. conss.

6 · Imp. Zeno A. Dioscoro pp.

pr.Iubemus, quotiens pater uel mater, filio seu filiis, filia seu filiabus ex aequis partibus uel inaequis heredibus institutis, inuicem seu simpliciter quosdam ex his aut quendam rogauerit, qui prior sine liberis decesserit, portionem hereditatis suae superstiti seu superstitibus restituere, ut modis omnibus retenta quarta pro auctoritate Trebelliani senatus consulti, non per imputationem redituum, licet hoc testator rogauerit uel iusserit, sed in ipsis rebus hereditariis, dodrans restituatur.

1Idemque in retinenda legis Falcidiae portione obtinere iubemus, et si pater uel mater filio seu filia institutis (sicut supra dictum est) heredibus rogauerit eos easue nepotibus uel neptibus, pronepotibus uel proneptibus suis ac deinceps restituere hereditatem.

1aIn supra dictis autem casibus fideicommissorum seruandorum satisdationem cessare iubemus, si non specialiter eandem satisdationem testator exigi disposuerit et cum pater uel mater secundis existimant nuptiis non abstinendum: in his etenim duobus casibus, id est cum testator specialiter satisdari uoluerit uel cum secundis se pater uel mater matrimoniis iunxerint, necesse est, ut eadem satisdatio pro legum ordine praebeatur.

2Sin autem is, qui fideicommissaria restitutione grauatus est, uno filio superstite uel nepote ex filio seu ex filia nato uel pronepote uel postumo relicto decesserit, non uidetur extitisse condicio et ideo deficit fideicommissi petitio.

3Illud etiam admonemus ea, quae de Falcidiae portione non per reditus, sed per ipsas res hereditarias retinenda et de satisdatione fideicommissorum (sicut supra dictum est) concedenda diximus, non ulterius quam in his personis et casibus, quorum superius mentio facta est, oportere produci.

PP. k. Sept. Constantinopoli Eusebio cons.

7 · Imp. Iustinianus A. Iohanni pp.

pr.Sancimus licentiam esse etiam soli tutori recte fieri fideicommissi nomine uniuersitatis restitutionem, quod pupillo relictum est, et sine onere fideiussionis, ubi tamen pupillus fari non possit uel abesse noscitur, ne, dum nimia subtilitate circa res utimur pupillares, ipsa subtilitas ad perniciem eorum reuertatur.

1Idemque iuris esse oportet, et si furioso fideicommissaria debeatur hereditas, ut restitutio curatori eius soli, nomine scilicet furiosi, celebretur. quis enim sensus, quae uox certa furioso esse intellegitur, cum in utroque casu restituentes plenissimam consequantur ex nostra lege securitatem?

1aHoc eodem obseruando, et si ipsi pupilli uel furiosi restitutione grauati sunt.

1bCum autem aliquis hereditatem restituere iussus est et dolo malo uel post litem contestatam uel antea sese contumaciter celauerit, uel si suppositus fideicommissariae restitutioni, antequam restitueret hereditatem, ab hac luce subtractus est nullo herede uel successore existente, uel si fideicommissarius, cui restituta est ex Trebelliano hereditas, alii per fideicommissum restituere iussus fuerit res hereditarias: quemadmodum actionum translatio celebretur in tribus istis casibus, apud ueteres dubitabatur: et Domitius Ulpianus constituendum esse super his putauit.

1cSancimus itaque, ut, siue per contumaciam afuerit is, cui restitutio imposita est, siue morte praeuentus nullo relicto successore fuerit, siue a primo fideicommissario in secundum translatio celebrari iussa est, ipso iure utiles actiones transferantur.

D. X k. Nou. Constantinopoli Lampadio et Oreste uu. cc. conss.

8 · Idem A. Iohanni pp.

pr.Quidam testamento condito iussit heredem omnem hereditatem quam ei dereliquit alii restituere, speciale autem fideicommissum alteri adscripsit. et quaerebatur, specialis fideicommissarius id quod ei derelictum est a quo consequi debeat, utrumne ab herede, ut post retentionem eius alias res uniuersitatis fideicommissarius accipiat, an una cum aliis rebus oporteat et hoc generali fideicommissario adgregari, ut ipse speciali fideicommissario hoc tradat, siue in rebus siue in pecuniis sit fideicommissum.

1Sancimus itaque totam quidem substantiam secundum senatus consulti Trebelliani auctoritatem restitui generali fideicommissario, illum autem speciali fideicommissario id quod ei derelictum est dependere.

D. XV k. Nou. Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis uu. cc. anno secundo