IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.45DE HIS QUAE SUB MODO LEGATA VEL FIDEICOMMISSA RELINQUUNTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Saturninae.

pr.In legatis quidem et fideicommissis etiam modus adscriptus pro condicione obseruatur. sed si per te non stat, quominus uoluntati testatoris pareas, sed per eum, cui nubere iussa es, quominus id quod tibi relictum est retineas, non oberit.

PP. V k. Ian. Gentiano et Basso conss.

2 · Imp. Gordianus A. Ammonio.

pr.Ex his uerbis: ‘Titio decem millia uel insulam relinquo, ita ut quinque millia ex his uel eandem insulam Meuio restituat’, licet antea neque legati neque fideicommissi petitio nascebatur, tamen in libertate a diuo Seuero hoc admissum est.

1Sed in pecuniariis causis uoluntatis tuendae gratia non immerito recipiendum est, ut etiam ex huiusmodi uerbis, siue ad condicionem siue ad modum respiciunt, siue ad dandum uel faciendum aliquid, fideicommissi actio omnifariam nascatur, uidelicet in condicionibus post exitum earum.

2Sin uero legato aut fideicommisso relicto testator legatarium seu fideicommissarium prohibuerit heredem suum uel alium quendam debitum exigere, habet debitor aduersus legatarium seu fideicommissarium agentem usque ad quantitatem relicti fideicommissi siue legati exceptionem.

PP. VI id. Aug. Sabino II et Venusto conss.