IusCommune
IusCommune › Textos › Código › Liber 6

C. 6.44DE FALSA CAUSA ADIECTA LEGATO VEL FIDEICOMMISSO

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Otto/Schilling/Sintenis

1 · Imp. Antoninus A. Septimio.

pr.Verba testamenti, quae inseruisti, aut solutam pecuniam debitam testatori declarant aut uoluntatem eius liberare uolentis debitorem manifeste ostendunt. et ideo aut peti quod solutum est non potest aut ex causa fideicommissi, ut debitor liberaretur, agendum est, nisi liquido probari possit eum non liberari debitorem uoluisse, sed errore lapsum solutam sibi pecuniam existimasse.

PP. VII k. Mart. Antonino A. IIII et Balbino conss.

2 · Imp. Alexander A. Faustinae.

pr.Etiam si ueritas debiti non subest, falsa demonstratio non perimit legatum et ex testamento eius quoque nomine competit actio.

PP. VII id. Nou. Alexandro A. cons.

3 · Idem A. Verinae.

pr.Si non designata certa quantitate dotem tibi legauit maritus, sed quodcumque ad eum dotis nomine peruenisset peruenturumue esset, et id ex testamento petis, necessaria probatio est numeratae pecuniae.

1Quod si quantitatem expressit, debetur et si in dotem datum non est, quasi aliud legatum, non eo iure, quo dos fungitur.

PP. non. Mai. Maximo II et Aeliano conss.

4 · Imp. Gordianus A. Alexandro.

pr.Si dotem, ut proponis, defuncta in matrimonio uxore tua patri eius reddidisti, uel etiam ea non reddita testamenti uerbis, ut adseueras, munitus es, quibus recepisse dotem uniuersam quondam socer tuus significauit, ne hoc nomine conueniaris, sollicite agere non debes, cum aut soluta dote nulla supersit actio aut non reddita aduersus petentem iuxta defuncti uoluntatem parata sit exceptio.

PP. XV k. Iun. Sabino II et Venusto conss.

5 · Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Seuerae.

pr.Refert largiter, dotem reddi maritus tibi, an quae instrumento dotali conscripta sunt, legati seu precariis uerbis statuit, quippe superiore quidem casu datum probanti repeti tantum, posteriore uero nihil nocente falsa demonstratione significatum instrumento postulari possit.

S. XIIII k. Dec. CC. conss.